Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 272

Erlebald, abbé de Stavelot, cède à ses religieux l’église paroissiale de Stavelot et l‘église de Roanne, qu’il avait reçues de l'évêque Alexandre, à la condition qu’ils célébreront chaque mois un office funèbre pour l’âme de l’abbé Wibald, son frère, pour la sienne, après sa mort, et pour tous les fidèles défunts.
Datierung: 1182 03 21

C. IN NOMINE SANCTAE INDIVIDUAE TRINITATIS. Erlebaldus Dei misericordia Stabulensis aecclesie servus, successoribus suis et cunctis Christi fidelibus in perpetuum. Piam prodecessorum institutionem successorum tradi memoriae, non solum debitam apud posteros conservat gratiam, sed etiam salubre dat successoribus exemplum bonae actionis imitandi formam. Quod ego Erlebaldus Dei misericordia Stabulensis aecclesiae servus salubriter adtendens, ipse quoque meos imitari predecessores dignum fore et justum existimavi,eos presertim qui eandem Stabulensem aecclesiam possessionibus ampliare, et thesauris adornare ad usus Deo servientium, et decorem domus Dei salutari sollicitudine studuerunt. Ut ergo humilitatis meae memoria in eodem loco in perpetua benedictione habeatur, ecclesiam ejusdem oppidi parrochianam et aecclesiam de Rona cum appendiciis earum, quas per interventum domni mei dilectissimi serenissimi imperatoris Frederici et principum ejus, dono domni et venerabilis Leodicensis episcopi Alexandri secundi mihi concessas, ipsiusque et Leodicensis capituli privilegio, quod apud nos habetur, michi confirmatas, jam per aliquot annos canonice et quiete possedi, fratribus Stabulensibus conditione subscripta tradidi. Singulis mensibus decimo kalendas mensis subsequentis defunctorum fidelium fiet officium in missa et vigiliis et compulsatione Campanarum pro anima pie memoriae karissimi patris mei spiritualis, fratris mei carnalis domni Wibaldi abbatis predecessoris mei, sicut et pro mea specialiter postquam ab hac decessero, simulque pro animabus omnium fidelium defunctorum, ita dumtaxat, quod si dominica vel festivitas in predictis kalendis occurrerit, die alia predictum fiat officium, que proxime ad hoc competens inveniri poterit. Ut vero labor fratrum absque mercede non transeat, nec eorum devotio ex tempore umquam refrigescat, fratribus per singulos caritatem vini, pauperibus vero elemosinam de utinis cibis annone, ad mensuram Stabulensis oppidi dari statui. De reditibus quoque predictae aecclesiae ad complendum centenarium in cena Domini pauperum numerum, qui ex XXX II servientibus ad obsequia cotidiana monasterio deservientibus compleri solebat, XXXII pauperes apponi ad percipiendum cum aliis pauperibus commune subsidium decrevi, salva servientibus nostris ea quantitate, quam de jure et consuetudine in cena Domini semper habuerant. Quicquid autem de omnimodo sepedietae aeccclesiae proventu reliquum fuerit, communibus eorumdum fratrum usibus assignavi, ad hoc maxime, ut cum eo quod in prescripto defunctorum aut pauperum subsidio se observaturos fideliter promiserunt, etiam in caelebranda conventualiter cotidiana in honore matris Domini missa, quae diebus nostris hortatu nostro celebrari cepit, devotionis suae propensius curam exhibeant, quatinus eam quam in terris affectuose venerantur, advocatam in caelis effectuose habere mereantur. Et ne super collato sibi a me beneficio successorum meorum, quod absit, alicujus vel ignorantia vel injuria fratres in posterum ullam sustinere possint injuriam, hoc etiam presenti scripto confirmavi, ut quotiens jam dictis aecclesiis presbiteros vicarios prefici necesse fuerit, eos prior Stabulensis aecclesiae cum fratribus archidiacono presentet, quatinus curam plebis de manu illius suscipiant, de temporalibus vero priori vel ei quam ipse ad hoc ordinaverit, respondeant. Placuit itaque hoc scriptum ad utilitatem futurorum transcribi et testibus muniri et tam nostro quam aecclesiae sigillo insigniri. Testes qui adfuerunt hii sunt : Heinricus decanus, Balduinus subprior, Bonefacius prepositus, Symon et Warnerus cantores, Herimannus cellerarius, Arnulfus, Johannes camerarius, sed et totus conventus; de clericis : Alexis investitus de Ones, Harthuinus consilii decanus, Arnulfus investitus Malmundariensis, Lambertus de Baldou, Reinerus de Salmis, et alii multi; de laicis, Lambertus juvenis de Malenpreit, Robertus de Brecenges, Anselmus de Otreis, Anselmus villicus Stabulensis, Garsilius et Gerarrfus camerarii domni abbatis, Franco, Poncardus, et alii multi. Actum anno Dominicae incarnationis LXXX° II°, indictione II. Actumque in publica statione in die Palmarum, anno ordinationis nostrae XX° III°, in Christo feliciter. Amen. Amen. Amen.