Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 271

Pierre, abbé de Saint-Remi, répondant à Erlebald, abbé de Saint-Remacle, exprime sa joie d’apprendre que lui et son église de Stavelot sont délivrés des maux qu’on leur faisait subir.
Datierung: [1162- 1180]

Amico suo karissimo Erlebaldo venerabili abbati sancti Remacli, Petrus humilis abbas sancti Remigii totius dilectionis plenitudinem. Cum multo gaudio salutationes vestras suscepimus et gratiam pro gratia referimus. De statu quidem vestro quedam contraria et laboriosa audivimus, sed in ore baiuli litterarum vestrarum meliora et viciniora gratiae et gloriae Dei suscepimus. Nam secundum multitudinem dolorum vestrorum et miseriarum quae a feris et indomitis hominibus sustinueratis clemens misericordissima manus Dei non solum detersit a facie vestra et sanctissimi patroni vestri Remacli nebulam et caliginem subintroductam, sed etiam more suo Deus supra solitum mirificavit sanctum suum et quod predicabile est in omnibus seculis et terris operatus est. Gratias ergo summo Deo non pro miseria quam sustinuistis, sed pro liberatione qua vos et ecclesiam vestram multis miraculis liberare dignatus est. Quod mandastis de juvene illo a vobis nutrito, libentissime faciemus. De pecunia que a nobis debetur, ore proprio audiente nuncio vestro, mandavimus et precepimus preposito nostro ut absque molestia per singulos annos vobis redderet.