Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 267

Gilles, comte de Duras, voulant réparer les dommages qu’il a causés à l’abbaye de Stavelot, lui assigne une rente de vingt sols sur le village de Strivay.
Datierung: 1175

In nomine sancte et individue Trinitatis. Cristiane devotionis est et omnibus qui in sublimitate sunt constituti pernecessarium, ut qui non esse potestatem nisi a Deo prudenter intelligit, de collata sibi a Deo potestate Domino servire et honorare omnino devote studeat. Quod ego Egidius comes de Duraz fideliter et pie recogitans et deliciorum juventutis mee inspiratione tandem divina penitens, eorum mihi apud Deum querendam gratiam statui quorum offensa ipsum mihi esse offensum dubitare nequaquam debui. Mee ergo et meorum saluti providens ecclesie beati Remacli, cui tam homicidiis quam incendiis dampna multa intulerim, multorum intercessione domni videlicet Leodiensis episcopi et archidiaconorum, virorum religiosorum quoque abbatum Clarevallensis, Alnensis atque Villariensis, mea quoque ipsius humilitate propiciationem implorare suppliciter, et ut eundem bonum pontificem fratresque sibi devote famulantes apud Deum intercessores inveniam, eidem ecclesie de jure proprietatis mee apud villam Striveal xx solid. leodiensis monete publice annuatim in nativitate beati Johannis Baptiste solvendos legittima donatione in perpetuum constitui. Quod presenti scripto posterorum memorie commendavi testiumque annotatione et sigilli mei munimento firmari volui. Obtestor autem per tremendum Christi judicium omnes ad quos predicte ville pervenerit jus vel dominium, ut assignatam Stabulensi ecclesie hanc mee devotionis elemosinam statuto termino et sine contradictione aliqua ita libere et absolute persolvi faciant, ne et ipsi ejusdem elemosine apud Deum partem obtineant. Signum Brunonis Leodiensis archidiaconi. Signum Arnuldi Grimbergensis, Marlinensis prepositi. Signum Friderici comitis Salmucensis. Signum Petri et Cunonis fratrum meorum. Signum Warneri et Johannis de Comblenz. Actum anno Verbi incarnati LXX° imperatore Frederico, Radulpho presule, Erlebaldo Stabulensi abbate.