Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 266

Erlebald, abbé de Stavelot, accorde viagèrement la dîme de Erlinis Carapis à Simon, chargé de l’entretien des fenêtres du monastère.
Datierung: 1173

C. IN NOMINE SANCTAE ET INDIVIDUE TRINITATIS. Erlebodus Dei gratia Stabulensis abbas successoribus suis et ejusdein aecclesiae custodibus. Quoniam per succedentia etatum tempora facile labitur ab humana mente actio rerum preteritarum, plurimum utilitatis esse perspeximus cum facta priorum ad noticiam futurorum scripto transmittuntur. Ea propter noticiae fidelium insinuare dignum duximus, quod cum ex precepto predecessoris nostri piae memoriae abbatis Wibaldi custodiae amministraremus officium, beneficium quoddam decimam videlicet de Erlinis Campis et censum quinque solidorum de eadem terra provenientium, quae inconcesse diu tenuerat quidam Alardus, qui a servitio quod monasterio inferebat fenestrarius dicebatur, multum ejus astutia super his fatigati, tandem judicio parium suorum quibus judicandi de hujusmodi jus est, ab eodem Alardo recepimus et absque alicujus contradictione usque ad haec tempora tenuimus. Verum postquam ad regimen Stabulensis aecclesiae Dei miseratione pervenimus et servitio imperii pro debito officii infudare caepimus vel caepit per manus custodum aliorum res monasterii amministrari, caepit ipsum monasterium in coopertura et aliis utensilibus negligi, caepit et materia fenestrarum pulcher aecclesiae ornatus nimium delapsa corruere. Quem casum postquam a regio servitio paululum ad domesticam curam divertimus plurimum dolentes, jam dicti Alardi filium Symonem, quia caeteris nobis paratior et peritus in ipsa arte fenestrarum erat, advocavimus, opus tam laboriosum inchoare coegimus, et quia labor tantus erat quantum sui numquam habuere predecessores, ad solitum predecessorum suorum pensum benivolentiae ejus aliquid addidimus, concedentes ei in vita sua decimam de Erlinis Campis sum censu ipsius terrae, quae judicio recepta, in usus nostros usque nunc cesserant. Utile itaque visum est hujus rei actionem huic cartulae inseri et testibus qui affuerunt, quinque subter annotati sunt, et sigillo nostro et aecclesiae muniri, ne aliquis custodum super haec a modo eum in vita sua inquietare presumat vel post decessum Symonis aliquis liliorum ejus, si filios habuerit, in hac misericordi concessione jus hereditarium vel requirere vel sibi vendicare intendat. Testes de fratribus qui affuerunt hi sunt : Heinricus prior, Symon prepositus, Walcherus custos, Bonifacios subcustos, Herimannus cellerarius, Gernandus, Heinricus cappellanus et alii multi. De laicis : Anselmus villicus Stabulensis, Erkenbertus, Ebroinus, Robertus corintus, Alardus decanus, servientes monasterii et alii multi. Acta sunt haec anno Domini LXX° III°, indictione VI, epacta IIII, anno ordinationis nostrae XV, in Christo feliciter. Amen.