Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 247

Le cardinal Grégoire de Saint-Ange informe Wibald, abbé de Stavelot, que l’église Romaine lui accorde les insignes pontificaux et que l’anneau lui sera apporté par le légat du pape, Gérard, cardinal-diacre.
Datierung: [1154, février]

Gregorius Dei gratia diaconus cardinalis reverendo fratri et unanimi amico Wibaldo Stabulensi abbati salutem et qua nichil est carius caritatem. Quia inter ceteros regni abbates personam vestram quadam prerogativa dilectionis nobis univimus, ad honoris vestri gloriam et exaltationem, divina nos comitante gratia, efficaciter operam dedimus. Equidem secundum desiderium vestrum et preces personam vestram mater vestra sancta Romana aecclesia oleo exultationis exhilarat, episcopalia vobis insignia concedens, ut vere Stabulensis gemino dignitatis ornatu fulgeat, abbatis et episcopi, qui pre consortibus suis ampliorem matris meruit dilectionem. Ysaac pater noster senuit, Rebecca tamen ministrat ei. Agite igitur, ut mater recognoscat in filio per quod filius recognoscetur a multis. Anulum vobis legatus apostolicae sedis Gerhardus a diaconus cardinalis portabit, qui vos tanta gratia investiet et apostolico munimine roborabit. Nos vero in vestris oportunitatibus tanto sollicitum esse perpendite, quanto amiciciae virtus in causa amici non potest esse ociosa. De aliis peticionibus vestris legatus vobis justiciam faciet, cujus discretioni Teutonicorum commisse sunt legiones.