Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 246

Le pape Anastase IV accorde à l’abbé Wibald l’usage de l’anneau, qui lui sera remis par le cardinal Gérard.
Datierung: [1154] 02 07
Ausstellungsort: Latran

Anastasius [episcopus] servus servorum Dei dilecto filio Corbeiensi abbati salutem et apostolicam benedictionem.

Semper apostolica sedes aecclesiarum prelatis, quos ampliori sibi caritate devinctos agnovit, abundantiorem honorem inpendit et eorum honestis peticionibus faciliori concurrit assensu. Inde est quod antiqua devotione quam erga sedem apostolicam dinosceris habuisse inducti, et quorundam fratrum nostrorum precibus inclinati, usum anuli ex assueta benignitate apostolicae sedis in vita tua tibi tantum duximus indulgendum. Et in argumentum nostrae dilectionis anulum quoque tibi per dilectum filium nostrum Gerhardum diaconum cardinalem, qui ad partes Teutonici regni pro utilitatibus aecclesiae a nobis transmittitur, destinamus. Tua ergo devotio cum tanta gratiarum actione beneficium istud accipiat, ita te semper exibeas in sacrosanctae matris tuae Romane aecclesiae veneratione ferventem, ut et nos hoc caritatis et benivolenliae signum tibi gaudeamus inpensum et tu ad alia beneficia promerenda omni tempore debeas idoneus inveniri. Data Laterani VII idus februarii.