Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 240

Le roi Frédéric Ier donne à l’abbé Wibald et à son abbaye de Stavelot l’avouerie de ce monastère tenue auparavant par le comte Henri de Laroche.
Datierung: 1153 01 10
Ausstellungsort: Metz

C. In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Fridericus Die favente clementia Romanorum rex. Sollerti industria prospeximus quod principis magnificentiae nichil sit decentius et ad regni nostri gloriam et exaltationem nichil convenientius quam bene merentibus virtutum premia tribuere, ut sicut pravorum perversitas penarum terrorem quo suis absterreatur ausibus sibi babel oppositum, ita etiam magnaniminae virtutis studia, ut erga majestatem nostram alacrius exultent, propositam sibi nostram liberalitatem respiciant. Inde est, o vir venerande Wibalde, Stabulensis aecclesiae abba, meritorum fama futuris seculis recolende, quod prudentiam luam propitia divinitate tempori nostro provisam attendentes, et obsequiorum tuorum quae nobis et antecessoribus nostris imperatoribus sive regibus magnifice ac fideliter exhibuisti indefessam devotionem recolentes, libi et aecclesiae Stabulensi cui preesse dinosceris, eam partem advocatiae ejusdem cenobii quam quondam comes Heinricus de Rupe tenebat, pro remedio animae nostrae et ob tua merita perpetuo jure donamus in hunc modum : ut quantum ad expeditionis nostrae servitium tam in viris quam in armis predictus advocatus et ipsius antecessores juste debuisse et exhibuisse cognoscuntur, tu et successores tui regulariter ordinati abbates nobis et regno exsolvatis, et habeatis potestatem in eisdem prediis que ad beneficium advocatio pertinent, miliciana ordinandi, palefridos tollendi et subvecturas atque commeatum in hostem absque ullius contradictione preparandi. Et ut haec nostrae liberalitatis donatio perpetuis maneat illibata temporibus, hac nostrae auctoritatis pagina suo vigore in aeternum valitura, robur ei addere immobile decrevimus et imaginis nostrae impressione scriptum hoc insigniri precepimus. Testes ergo hujus rei sunt : Arnoldus Coloniensis archiepiscopus, Stephanus Metensis episcopus, Albero Virdunensis episcopus, Heinricus dux Saxoniae, Matheus dux Lotharingiae, Heremannus marchio de Saxonia, Otto palatinus de Withelinesbarch, Emecho comes de Liniggen, Hugo comes de Dauesburch.

Datum Methis IIII idus jan. anno dominicae Incarnationis M. . . III, regnante domino Friderico Romanorum rege glorioso, anno vero regni ejus primo, indictione prima.