Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 229

Le moine Henri supplie Wibald de renoncer à son projet d'abandonner la direction du monastère de Stavelot.
Datierung: [1150, décembre – 1151, avril]

Reverentissimo in Christo patri suo et domino Wibaldo, Stabulensis aecclesiae venerabili abbati, Henricus quicquid patri karissimo devotus debet filius.

Dignationis vestrae litteris diligenter perlectis, nichil, pater karissime, in eis invenire ingenioli mei potuit tarditas, quod vel benignitatis vestraae prudentiam a nobis deterrere, vel mentis vestrae statum a Stabulensis ecclesiae regimine digne perturbare valeat. Nam et ordinis incrementum et prebende restaurationem, quandocumque ad haec apponere animum vestra curabit diligentia, ea vobis amministrabit caritas, quae in ruinis aecclesiae nostrae resarciendis absque graviori discrimine omnem benivolentiae vestrae semper amministravit copiam. Ministerialium vero nostrorum negligentiam et advocatorum insolentiam, quam salis aluit vestra interdum a nobis absentatio, non parum reprimet, et cotidianus noster clamor et presentiae vestrae diuturnior assiduitas. Nam

Gutta cavat lapidem, non vi, sed sepe cadendo.

Quod autem Meldis de ordinatione Corbeiensis ecclesiae me presente actum sit, nescio : nam si sapio, id, quod scio, nescio. Levius autem sopiri solent illa que sub specie pietatis ad paupertatem redeunt, quam eo quae sub nomine felicitatis tenuitatem rerum summis divitiis commutare intendunt. Ceterum, pater amantissime, ut ad ea quae fratribus in commune scripsistis, breviter respondeam, nullo modo paternitatis vestrae gubernatione, nulla ratione moderationis vestrae regimine carere volumus aut possumus; cum in hoc convenerimus et fixum teneamus, quod potius eo ipso modico thesauro, quod apud nos, carere velimus, quam sub titulo alterius ecclesiae persone vestrae regimen amittere. Quare, pater, ea speciali confidentia, qua me semper filium vocare consuevistis, benignitatem vestram attente obsecro, ne nos super hoc verbo ultra perturbare intendatis, ne ruinam et desolationem loci, quem edificastis, quod absit, oculis corporalibus in brevi videatis.