Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 227

L’abbé Wibald expose à Henri, moine de Stavelot, les causes qui le déterminent à abandonner la direction de ce monastère.
Datierung: [1150, décembre -1151, avril]

Frater Wibaldus dictus abbas, dilecto filio suo Henrico benedictionem. De statu, immo de nutatione animi nostri certius ex litteris communibus valebis addiscere. Quae autem nos a regimine Stabulensis monasterii deterreant, licet ignorare non possis, breviter tamen tuae vigilantiae annotabimus. In primis magna est ruina ordinis nostri, quam in tam multiplici rerum necessariarum defectu nos sublevare posse non confidimus. Porro tanta est apud vos rerum tenuitas et prebendae cotidianae defectus, ut etiamsi totum regnum firmissima pace frueretur, vix tamen valeret se Stabulensis ecclesia sustentare. Advocati vestri peccatis facientibus non sunt pauperum defensores, set crudelissimi vastatores et libertatis vestrae inimicissimi insidiatores. Ministeriales vestri, qui maxime deberent aecclesiam sustentare, conversi sunt in arcum pravum, et neque mandatis obtemperant, neque agriculturam, ubi ipsi villici sunt, exercere adjuvant, set quod deterius est, impediunt et vastant. A quibus detrimentis nulla fere ecclesiae vestrae possessio aliena est; et maxime curtes illae vacuae et neglectae sunt, de quibus precipua monasterii et prebendae supplementa capi solebant. Inter haec autem diurna flagella nullum nobis auxilium prestatur vel ab aecclesiastica vel a seculari potestate. Non est itaque mirum, si haec omnia diligenter considerata tabescere faciunt sicut araneam animam nostram, et de salute nostra et nobis commissorum sollicitius cogitare. Qualiter vero nostra ordinatio in Corbeiensi aecclesia sit a domno papa Eugenio in civitate Meldis confirmata, tu melius nosti, qui presens eras, et nos absentes fuimus.