Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 206

Henri VI, roi des Romains, fait savoir à l'abbé Wibald, le jugement qu'il a rendu dans la cause entre Conon et Everard.
Datierung: [1148, avant le 14 août]

Heinricus Die gratia Romanorum rex venerabili Corbeiensi et Stabulensi abbati gratiam suam et omne bonum.

Causam, quam ad nos industria tua scriptam transmiserat, diligenter inspeximus et examinavimus, et tam consilio quam judicio curiae nostrae, et precipue ministerialium nostrorum, sententiam judicii quam Franco protulit ratam esse consuimus; et tam ipsum Franconem quam eos, qui ipsum secuti sunt, recte judicasse, auctoritate regia confirmamus. Eapropter condemnamus tibi Cuononem ministerialem tuum in decem libris denariorum probatae monetae, et singulis quibusque comparibus et comministerialibus suis in tribus libris, de banno regio, non solum pro frustratoria appellatione, set etiam pro petulantiori convitio, quo ipsorum opinionem laceravit. Tu ergo, de nostra gratia et protectione confisus, dilige justiciam, et judicium a nobis confirmatum effectui mancipare non differas, atque ut Everardus quiete, possideat, modis omnibus efficere satagas.