Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 189

Les moines de Stavelot témoignent à leur abbé Wibald leur joie de son heureux retour (de son expédition contre les Slaves), le supplient de se rendre au milieu d’eux, et l’informent de la violation de la trève conclue entre leur avoué et le comte Godefroid, ainsi que de la violente occupation de leur terre de Tourinne par Eustache, du consentement du comte de Namur.
Datierung: [1147, après le 8 septembre]

Reverentissimo in Christo patri suo et domino Wibaldo venerabili Stabulensi abbati humilis ejusdem ecclesiae congregatio filialem dilectionem et debitam subjectionem.

Quantum jocunditatis, pater karissime, de vestro vestrorumque prospero reditu nobis collatum sit, perfacile vestra animadverte potest eruditio, quae et nostram erga vos sinceritatem et animi nostri circa vestros successus semper agnovit puritatem. Benedictus igitur per omnia Deus, qui in vestra, sicut comperimus, sospitate fidelibus suis ostendere dignatus est, quoniam prope est Dominus omnibus invocantibus eum. Paternitati vestrae itaque his litteris unanimiter occurrentes, vos reversum immo adhuc revertentem intime excipimus, excipiendo salutamus, salutando amplectimur, obsecrantes ut secundum promissionis vestrae institutum terminum ad nos venire non abnuatis, quatinus facie ad faciem vestra frui et jocundari possimus presentia vestraque plenius recreari alloquio, cujus sepe et multociens roborati sumus consilio. Veniat ergo ad nos, id est ad dilectos filios suos, pater karissimus, pernecessarius hoc tempore, non solum nobis, qui intus tenemur, set et bis qui foris sunt. Nam treugae sive induciae, quae fide data ab advocato nostro et comite Godefrido et suis usque ad festum sancti Remigii servari et teneri debuerant, mox in exitu vestro violatae sunt. Et nostra pene omnia ex utraque parle predis, rapinis, incendiis sunt distracta, adeo usque, ut in nos tantum et nostra tocius maliciae summa reciderit; sicque fit ut

Quicquid delirant reges, plectantur Achivi.

Ad cumulum quoque miseriarum nostrarum accessit, quod Eustachius villam nostram Tomines ex consensu Namucensis comitis iterum violenter occupavit. Pro qua re quantum laboraverimus, quantum Leodiensi episcopo, ut canonicam de invasore justician exequeretur, institerimus, et quid solum restet faciendum, ex rescriptis litterarum, quae vobis transmissa sunt, vestra plenius perpendere poterit prudentia. Interim autem ad humiliandum Deo animas nostras, reliquias seu corpora sanctorum omnium, que apud nos habebantur, cum Salvatoris nostri ymagine in terra deposuimus, summae divinitatis clementiam, quantum valemus attentius exorantes, ut eos qui in sua feritate confidunt, dextera virtutis sue prosternat nosque ab ipsorum oppressionibus eripiat, qui solus laborem et dolorem humilium considerat.