Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 188

Liste des religieux de Stavelot et de Malmedy, vivant à l’époque où un traité de confraternité fut conclu entre l’abbaye de Stavelot-Malmedy et celle de Corbie.
Datierung: 1147

Nomina fratrum nostrorum Stabulensium, quorum tempore Stabulensis et nova Corbeiensis aecclesia in plena fraternitate et una eademque societate magno utrimque studio et pari voluntate convenerunt, eo videlicet tenore, ut in utralibet aecclesia omnia debita orationum quae propriis fratribus utriusque congregationis debentur tam vivis quam defunctis fratribus vicissim ab utraque aecclesia persolvantur. Haec autem fraternitas instituta est mediante venerabili abbate et domino utriusque aecclesiae Wibaldo, anno dominicae incarnationis M. C. XLVII, indictione X, a constitutione novae Corbeiae anno CCC XX IIII, suae autem prelature apud Stabulaus XVI, apud Corbeiam I. O. Domnus Wicboldus abbas, Robertus, Warnerus, Ratherus, Robertus, Cuono, Engo, Ruodulfus, Anselmus, Emmo, Arnulfus, Heribrandus, Warnerus, Gislebertus, Heinricus, Stephanus, Gerardus, Roberlinus, Heinricus, Robertus, Erleboldus, Gregorius, Symon, Francho, Johannes, Adelardus, Theodericus, Waltherus, Hillinus, Lambertus, Reinerus, Arnulfus, Bruno, Heremannus, Balduwinus, Widricus, Razo, Warnerus, Bonefacius, Garsilius, Arnulfus, Julianus, Heinricus, Heinricus. Malmundarienses : Anselmus, Albertus, Albricus, Libertus, Godefridus, Bovo, Poppo, Godefridus, Frithericus, Albertus, Johannes, Walcherus, Waltherus, Cuono, Gerardus, Balduwinus, Heribrandus, Albertus, Harpero, Adelardus, Warnerus, Heribrandus, Heinricus, Mauricius, Erleboldus, Lambertus, Thidericus.