Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 177

Le pape Célestin II confirme l’excommunication lancée par Albéron II, évêque de Liège, contre les dévastateurs des domaines du monastère de Stavelot, et mande il ce prélat d’obliger, sous la même peine, les détenteurs des biens de l’abbaye à restitution
Datierung: [1143] 12 28
Ausstellungsort: Latran

Celestinus episcopus servus servorum Dei, venerabili fratri Adalberoni episcopo et dilectis filiis clero et populo Leodiensi salutem et apostolicam benedictionem. Gratum nobis est, quia, juxta apostolum alter alterius onera portantes, dilectum filium nostrum Wiboldum Stabulensem abbatem, sicut ipso referente didicimus, et commissum sibi monasterium contra infestatores suos adjuvalis et in eos tamquam in sacrilegos debite animadversionis sententiam promulgastis. Nos itaque, quorum precipue interest mala acta corrigere et bene gesta firmare, excommunicationis sententiam canonice in eos promulgatam auctoritate apostolica confirmamus et ratam manere censemus. De aliis vero qui joarias, maiorias et villicationes necnon et beneficia que a Poppone secundo abbate acceperunt, cujus alienationes et distractiones regum judicio cassate sunt, contra voluntatem abbatis retinent et necdum eidem sententie subjacent, vobis mandamus quatinus eos easdem amministrationes et bona in manu abbatis libere dimittere districte commoneatis : quod si contemptores extiterint, anathem atis eos vinculo innodetis. Tu vero, frater episcope, Henricum de Rupe similiter common eas, ut domum Erkeberti fratris jam dicti abbatis quam infra treuguam, in diebus videlicet sacrae Passionis, destruxit et ea quae de bonis abbatie abstulit cum integritate restituat. Quod si infra XL dies post tuam commonitionem adimplere neglexerit, canonicam in eum sententiam proferas, et nec iste nec alii de quibus supradictum est absolvantur, donec eidem abbati digne satisfaciant. De presbyteris vero de Longia et Wellin et aliis qui prefatis excommunicatis, sicut accepimus, communicare presumunt justitiam faciatis. Datum Lateranis V kal. januarii.