Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 176

Conditions auxquelles se soumettent Nicolas et Arnoul pour être absous de leurs torts envers l’êglise de Stavelot.

Hec sunt que Nicholaus et Arnulfus, tam pro se quam pro aliis qui contra ecclesiam deliquerant, se facturos promiserunt, ita ut his et ab excommunicatione absolverentur et in gratiam domni abbatis et ecclesie plene reciperentur. Medietatem earum terrarum quas abbas Poppo secundus in beneficium dederat, tam ipsi quam lui qui de familia ecclesie sunt reddent si qui vero liberi aut servi vel ministeriales aliarum ecclesiarum de manu ejusdem abbatis aliquas terras susceperunt, ut eas ex integro ecclesia recipiat modis omnibus elaborabunt, et fideliter, sive judicio sive vi, si ita necessitas poposceidt, juvabunt. Quicquid autem ad mensam fratrum pertinet, quisquis teneat, ad usus fratrum libere restituetur. Parta piscationis et cuncta que de hiis que indominicata dicuntur ab eodem abbate Voppone inbenificiata sunt, ad manum abbatis revertentur. De rapinis, de violentis hospitationibus, de incisuris, de precariis, per totam abbatiam et maxime infra terminos banni leuue firma pax observabitur quam si quis infregerit vel observare noluerit, tam judicio quam vi, pro voluntate domni abbatis, corrigere fideliter juvabunt. Quod si domnus abbas aliquem viderit ex eis rebellem, et contumacem excommunicaverit, pro hoc homines sui debita servilia non subtrahent neque judicia sua aliquando retardabunt. Villicationes secundum arbitrium domni abbatis immutantur. De juariis autem pet. . . quam permittente ejus domino L. imperator, concessum est quatinus qui tunc presentes affuerunt quamdiu viverent eas quiete tenerent, hoc eis qui adhuc superstites sunt observetur, hac ratione ut sacramentis et obsidibus certam ecclesie faciant securitatem quod in ipsis juariis nil aliud exigent vel accipient nisi quod judicio scabinorum eis designatum fuerit; de filiis vero eorum quorum patres a tempore L. defuncti sunt, determinatum est ut si per se vel sua servitia vel pecuniam suam sive etiam per intercessores optimos tam ex fratribus quam ex laicis fidelibus ecclesie in gratiam domni abbatis cedere et juariis optinere non potuerunt, tunc domnus abbas pro voluntate sua ubi melius sibi placuerit easdem juarias locabit, neque pro hoc homines sui aliquando servitia sua subtrahent aut judicia sua ullo tempore retardabunt. De servitio quoque quod in festo beati Remacli quasi hereditario jure exibebant, hoc dilfinilum est : quod si ecclesie ipsum servitium in pane, vino, carnibus, equorum pabula, et aliis rebus hiis usibus necessariis absque detrimento et immunitione eorum redituum vel eorum possessionum que ad usus fratrum perlinere dinoscuntur non assignaverunt, nichil in festo beati Remacli vel ullis temporibus ab ecclesia vel a domno abbate aliquo jure postulare debent, neque pro hoc aliquando servitia sua domno abbati subtrahent aut judicia sua retardabunt.