Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 124

Acte rapportant comment le monastère de Stavelot, sous le règne de l’empereur Henri III et la prélature de l’abbé Poppon, acquit Losange, deux manses à Andernach et la none de Boppard, en échange de Winningen.
Datierung: [Vers 1089]

CARTA DE LUXENGIAS

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. | Si quando aut necessitas exigit aut | utilitas exposcit de rebus aut villis a | ecclesiarum prestaturam vel concambium | facere, quibus auctoribus, quibus advocatis | ac testibus id agatur oportet litteris adno|tare, ut postquam ejus rei auctores vel | adstipulatores contigerit obisse, si quis | succedentium id velit infringere vel | demutare, ipsa litteralis commendationis | auctoritas in medium prolata atque ex | antiquitatis editione recognita habeatur | pro teste ad infirmanda molimina partis | adversae. Quo circa ex hujus scripturae | monumentis notum sit Christi fidelibus tam pre| sentibus quam futuris quale concambium | factum sit de bono sancti Remacli apud | Vuendengias quod olini pertinens ad abba|tiam sancti Maximini pro Astenebrunno| inter alias commutationes datum est cenobio | Stabulensi. Igitur regnante Heinrico tertio | imperatore villa quedam Luzxengias | vocata erat de episcopatu Bauenbergensi | pertinens ad prebendarios sancti Georgii, | quae quoniam longius distabat a prefata | urbe, visum est ejus loci preposito nomine | Luitbaldo postea Magontinae civitatis | archiepiscopo cum consilio et consensu domini | sui episcopi Hazcheri alias eam commutare et | petiit domnum Popponem tunc temporis | Stabulensis monasterii abbatem, ut hanc | villam quoniam abbatiae suae vicina erat sibi | acciperet et bonum de Vuendengiis loco | suo propinquius pro supra nominata villa sibi | traderet. Et cum eodem bono quasdam alias | res eçclesiae sue adiceret, quatinus utrobique | equa commutatio fieret, placuit hoc supra|dicto abbati Popponi et convenit utrisque facere | commutationem predicti boni. Itaque ipsis | convenientibus in unum simul etiam advocatis | ipsorum locorum Friderico comite de abbatia | sancti Remacli traditum est predictum bonum de | Vuendengiis ab advocato Friderico et pre|cepto domni imperatoris et consensu abbatis | Popponis advocato Bauenbergensi in servitium sancti | Georgii cum omnibus appenditiis suis adjunctis | duobus mansis apud Andrenacum atque nona | de Pobardio, quo fieret utrisque boni equa | commutatio. Item ex altera parte tradita, est | villa Luchezengias comiti Friderico ab | advocato supradicto, id est Hazchero episcopo Bauenber|gensi in servitium sancti Remacli cum omnibus | appenditiis suis, terris videlicet cultis et | incultis, silvis, aquis, omnibusque debitis usua|riis. Facta est autem haec commutatio jussu | predicti imperatoris et coram ipso confir|mata legali advocatorum banno et recta | traditione apud Trajectum et habita ab | utrisque loci supradictis rectoribus per | annum et diem digna census ac servitii | solutione, anno dominice incarnationis | M. XL. Il, regnante imperatore Heinrico | tercio, domno Poppone Stabulensis cenobii abbate | reverentissimo, advocatis locorum supradictis | Friderico comite, archiepiscopatum | Treverensem gubernante Poppone, Herimanno | Coloniensem,Theoderico Metensem, Wazone | Leodicensem. Hujus commutationis atque tradi|tionis testes fuerunt: Reinardus de Cirna, | Herimannus de Gruosles, Arnulfus de Fisincs |, Gerardus Flammeins item Arnulfus de Aisno |. Signum domni Heinrici tertii imperatoris | augusti, quod ipse manu sua exaravit et sui | sigilli impressione firmavit.