Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 117

L abbé Rodolphe engage à Mazon de Roanne la cour de Sprimont pour couvrir les frais que lui occasionne le service du roi.
Datierung: 1085

Anno dominice incarnationis LXXX° , indictione VIII, domnus Rodulfus abbas, necessitate regii servitii coactus, accepit a Mazone a de Rona equum unum pro IIII marcis, carratam vini pro duabus marcis, pro quibus VI marcis dedit ei in vadimonio curtem nostram in Sprimunt cum tota indominicatura absque decima. Quod si aliquando fratres villam suam redimerent, sicut ad prebendam libere pertinebat, ita sine ulla conditione vel pacto in manus ef usus eorum libere bonum suum reciperent. Hec ideo scripsimus, ne posteri nostri putent in beneficio datum fuisse aut plus acceptum pecunie, aut ipsam villam ad manum abbatis et non ad prebendam pertinere, quia multos labores pro eodem bono sustinuimus. Hujus rei testes sunt isti : Reinnerus, Robertus, Gondoldus, Cuono de Longia, Robertus de Hotricamp, Albricus villicus de Stabulaus, Adelardus de Baldov et Theodericus frater ejus.