Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 116

Ebroin de Wodémont donne à l’église de Stavelot un manse à Blegny et un pré à Bertineis, pour son anniversaire, celui de son père Wulbert, et pour l'âme de l’abbé Poppon.
Datierung: 1082

In nomine sancte et individue Trinitatis. Notum sit omnibus fidelibus tam presentibus quam futuris, quod ego Ebroinus de Woldaimont ingenuus et ab ingenuis natus tradidi ad altare sancti Petri et sancti Remacli quod est in Stabulaus, pro anima abbatis Popponis et pro anima patris mei Wulberti atque mea, mansum unum apud Blainies cum uno prato apud Bertineis sito, quantum scilicet allodii inter has duas villas habere videbar. Tradidi autem ea conditione, ut ex ipsa ecclesia eundem mansum cum advocatione quoad vixero teneam, et de ipso manso in anniversario patris mei quod est in festo sancti Huberti III sol. ad caritatem et refectionem fratrum ejusdem persolvam; post decessum vero meum, heredes mei eundem mansum ex ipsa ecclesia teneant, et ad supradictum censum duos adhuc solidos de ipso manso pro anima mea in anniversario meo persolvant. Qui V solidorum census, si alias quam ad caritatem fratrum fuerit deputatus, proculdubio ad proprietatem heredum revertetur. Si quis vero heredum meorum hunc censum, quod absit, neglexerit seu contradixerit, potestatem habeant supradicti fratres eundem mansum illi tollere et cuicumque voluerint ubi magis habeant commendare. Adhuc autem tradidi ad ipsum altare duo mancipia eundem mansum incolentia, ut unumquodque eorum II denar. pro capite suo ad luminare in anniversario patris mei ibidem persolvant. Testes sunt hujus traditionis simulque fidejussores : Francho de Braz, Rodulfus de Tectis, Richerus de Vileinz. Acta ab incarnatione Domini MLXXXII, regnante Heinrico IIII, Stabulensem abbatiam regente Rodulfo, anno ordinationis ejus primo.