Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 103

Relation de la consécration de l’église de Stavelot.
Datierung: 1040 06 05

Anno ab incarnatione Domini MXL [ non. junii ] dedicatum est monasterium in Stabulaus in honorem beati Petri principis apostolorum, Pauli atque Remacli a venerabilibus episcopis Herimanno archipresule sancte Coloniensis ecclesie, Nithardo Leodiensis, Herimanno Mimigarvordensis, Richardo Virdunensis, Gerardo Garneracensis, Henrico tertio rege, presente abbate autem Popone vicesimo anno ordinationis sue abbatiam regente, quod a fundamento restauravit, atque ut nunc patet ad effectum perduxit. Hic domnus abbas Poppo pie memorie ob memoriam sui tradidit in dotem altaris ipso anno ipsa die duas villas Phisinas atque Pheham quas ex industria redemit in instaurandis sarta tectis totius monasterii. Muralis autem ambitus ad tuitionem ejus in modum mediocris oppidi compositus ipsa die in sepulturam defunctorum ortodoxorum taliter est consecratus; nam corpora beatorum patroni nostri scilicet Remacli Justique martiris ac plurime reliquie preciose cum aqua exorcisata exterius in circuitu ejus lustrando vehuntur, gyroque peracto, cum maximo cleri plebisque tripudio laudes celebres in sublime exaltando ad eundem aditum resignantur atque cum eadem insigni processione porta prescripti cenobii repetitur in qua peracta sacerdotali benedictione rex cum memoratis episcopis atque proceribus suis se obvium sanctis exhibuit ad excitandam gloriam diei in plebe sermonem episcopo facere precepit. Subinde quatinus regali munificentia darentur benigna largitate providit; nam protinus pro remedio anime patris ac sue in Amblaua curte XII mansus cum XXX mancipiis utriusque sexus incolarum ritu eos excolendos, lypsanis in altare principali locandis, ex hereditate propria contulit. Ad hec quoque ne preclara dies Christi cultibus mancipata vicinorum atque exterorum privaretur frequentia, ex eo occasione nacta mercatum publicum per singulos annos ipsis kal. biduo complendum decrevit atque venalitatem et emptionem cunctis presentibus pariter cum duce Henrico [Bauuariorum] inchoavit. His ita gestis, ministris loculum patroni nostri ferentibus, auxilio sese gerendo mancipavit, sicque cum clero debita processione vacando, ac plebe immensa ad locum ubi nunc reconditum est cum magna devotione [idem prefatus rex] transtulit. Post evangelium vero solemnis misse, domno abbate presente, privilegium Gregorii pape, patrui scilicet patris sui, loco pro tuitione et querela insidiantium concessum publice recitare fecit, idque a circumstantibus approbatum regali etiam auctoritate corroboravit. Huic etiam beneficio alia addidit; nam precepta regum antiquorum, Sigiberti scilicet, Clodouei, Hildrici, Dagoberti qui constructores extitere locorum, representare sibi jussit, nec non imperatorum Carlomanni filiique sui Ludouuici atque augustorum Ottonum, diligentique examinatione seriem veritatis per ea legendo discutit, et quicquid in sancte ecclesie ditione a priscis modernisque temporibus concessum adhuc inconvulsum comperit suo quoque testamento confirmavit. Insuper quicquid predecessores Henricus ac pater ejus Cuonradus imperatores cenobio diu ablata divina miseratione moti restituerunt in eo inserere fecit signi impressione manusque subscriptione [munivit atque] ad obstruenda in futurum prejuditia in generali Aquisgrani palatio optimatum suorum atque aulicorum deliberatione suaque presentia ratum fieri decernendo sancivit.

Praeterea eodem adhuc abbate vita comite, infra biennium dedicationis praescriptae, repertum est patroni nostri sepulchrum plurima intercapedine temporum impediente nobis celatum. Inventum quippe est IV. nonas martii diebus sacrae quadragesimae, desideriis nostris superna gratia favente, vero indicio omnique summorum ambiguitate. Nam sicut a patribus nostris veredica relatione est relatum scriptoque proditum, Goduinus qui quartus in regimine loci beato confessori abba successit, ab oratorio S. Martini ubi prius humatum continebatur in monasterium principale SS. apostolorum Petri et Pauli ab ipso sagaci industria constructum ac consecratum, officiosa devotione VII calend. julii transtulit, quaeque etiam in tam magnifico negotio expediebant congruo honore efficaciter adimplevit. Siquidem lecticam auro argentoque suis expensis digna decoris praerogativa fabricatam praeparavit, in quam jam arida ossa a corrupta ejus carne sequestrata locavit, retroque altare praescriptorum apostolorum in sublime, ut esset omnibus evidens condigno apparatu statuit, sinceritate etiam ejusdem benignae devotionis in tumulo ejus impendit, quia subtus eam in inferiori parte terrae commendavit, pavimentoque firmo ad tutelam fidelibus posteris non ignava lide munivit. Sed invalescente persecutione paganorum atque Lotharingiam provinciam ceterasque frequenter hostili immanitate atque incursione vastante, postque praedictum monasterium ab invisa gente Danorum est combustum, et ideo casum minante ab abbate Odilone propensiori opere atque eminentiori in ipsis fundamentis est restauratum. Nullum sepulturis irrogatum est impedimentum, quia latitudo eadem totius detrimenti tulit occasionem. Noviter autem et ipsum dirutum excellentiorique gratia, longitudine, latitudine, crassitudine, sumtuosque decore praesens restitutum, sed a fundamentis duorum seclusum, multorum abolita est memoria monimentorum inibi positorum, insuper patroni nostri generali atque inevitabili jure mortalitatis veritate patrum sublata priscorum. Diversarum etiam rerum impediunt nunc species maceriarum dilapsarum ruderumque congesta congeries, pavimentorum novorum super inducta planities, subinde telluris herbidae sub nudo aere insolitarum foecunditatum ubertates, plurimaeque varietatum objectae imagines. Nam patrum nostrorum relatione ex eo fidem opinio nostra conceperat, sed ad confirmandum veritatis argumentum, facultas non suppetebat, quia designatus locus aevo cesserat, ruinaque murorum altarisque omnia vestigia quaerendi abstulerat; sed postquam ea impedimenta fuerunt extrusa, desiderii nostri repensatur gratia, atque apparuit quod diu quaerebamus multa indagine adhibita. Ergo postquam invenimus, ut aequum dignumque erat, divinae dispensationi gratias immensas retulimus, et dum urgente necessitate a terra machinamentis inibi congruentibus elevamus, excepto demolitae carnis ejus pulvere sanguinem ejus, quasi in futurae resurrectionis gloria reservatum, in vitrea ampulla subtus illud stabilitum invenimus. Ad quam recipiendam dum inconsulta aviditate properatur, rationique prudenti renititur, peccatis nostris machinantibus, sacrum vas conlapsum colliditur, ipsumque pretiosum thesaurum negligentia maxima agente sparsim super terram effunditur; sed superna gratia interveniente ac vires nostras reparante, spem nostram nimio moerore dissolutam, bona fiducia refovemus, ipsumque cruorem diligenti cautela et examinatione cum ipsa terra recolligimus, et quia privatis publicisque nostris cunctorumque ortodoxorum commodis necessarium spiritualiter providebamus, in theca modica fideliter servandum recondimus. Locus autem sanctificationis atque inventi sarcofagi, quia digna ibi veneratione non fas erat excoli, nam pervius aditus atque exitus arcebat claustri, insuper morosa deliberatione intercedente, omnes reliquias dispersione acta non fuit possibile ad plenum recipi, decretum est praesentibus, absentibus atque futuris, quod residuum ex eis inibi restabat hac ratione memoriae commendari. Nam infra muralem parietem in medio occultus arcus cementaria arte compilatus, pavimentumque a loco illo sublatum atque propter tenacem soliditatem non adeo adhuc reperimus partitione dissolutum desuper reponitur, ut pia fide quaerentibus veritatis indicium certa astipulatione pandatur. Hujus rei tot adhuc testes sunt incolumes quotquot ipsa die extitere praesentes. Testimonium quidem perhibet Gonterus, cui creditum est tanti mysterii sacramentum attrectare, qui praecepto Petri decani nunc autem abbatis, in virtute sacrae obedientiae cruentatis manibus lipsanas dispersas praesumsit recipere, atque ad custodiendum fideliter in conclavi memorato retrudere. At ubi praedictus domnus abbas, cujus haec absentia gesta sunt rediens agnovit, omnipotentis Dei gratiam dignis laudibus extulit, atque ipsum loculum cum pulvere, sanguine, cinere retro altare praedictorum apostolorum summa curiositate atque honore tumulandum tradidit, nec non ad recolendam tam praecipuam sanctificationem in posterum vario lapide marmoreo desuper strato eleganter decorare jussit.