Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 94

Héribert, archevêque de Cologne, à la demande de l’abbé Bertram, confirme aux religieux de Malmedy les dîmes et chapelles situées dans la forêt d’Ardenne, au diocèse de Cologne, et affectées à leur prèbende.
Datierung: 1007 11 02 (?)
Ausstellungsort: Malmedy

Heribertus sancte Coloniensis sedia antistes servus servorum Die Bertranno Stabulensi abbati suisque successoribus perhennem in Domino salutem. Igitur postulasti a nobis, frater, quatinus decimas et capellas in saltu Arduennensi sitas, ad diocesim nostram respitientes, prebende vero fratrum Malmundariensium appendentes nostra auctoritate muniremus, allato etiam nobis super hoc privilegio sanctissimi predecessoris nostri Cuniberti, cujus consilio et auxilio idem Malmundariense cenobium constructum est, et venerabilis memorie viri Euergeri, a quo idem Petri apostoli consecratum est, quorum auctoritate confirmatum est, ut possessiones, decime vel ecclesie que a regibus et imperatoribus ceterisque bonis christianis largite atque oblate et in postmodum concedende sunt, firma stabilitate perpetuoque jure inconcusse permaneant, et justa visa est peticio tua, assensum ei prebentes etiam gratam habemus. Igitur et nos decernimus atque jubemus, ut nemo fidelium memoratis fratribus et de prefatis decimis vel capellis aliquid demere vel muniere presumat, nec ullam contrarietatem inferre temptet , sed sicut ab antiquis regibus scilicet Sigiberto, Clodoueo ac Dagoberto, et imperatoribus Karolo, Lodouico, Ottone, constat confirmatum, ita Domino protegente per hanc nostram auctoritatem roboratum nostris et futuris temporibus maneat inconvulsum. Si quis autem violator exstiterit, sciat se perpetui anathematis baculo feriendum, qui autem observaverit eterne remunerationis gratiam habiturum.

Privilegium domni Heriberti Coloniensis archiepiscopi confirmatum ab eo IIII non. (L. M.) die ecclesia in honore sancti Gereonis, regnante Heinrico II°, anno ab incarnatione Domini VII, indictione V.