Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 45

Wéséric donne à l’un de ses vassaux nommé Berting, quelques biens situés à Hamoir dans le Condroz.
Datierung: 895 04 11
Ausstellungsort: Huy

Quod quisque de jure suo in alterius ditioni tradere disponit, necesse est ut per scripturam cartarum testificatione roboretur. Quapropter ego in nomine Dei Wesericus traditor trado de jure meo in jure et dominatione Berlingo fideli nostro ex rebus meis propriis que sunt site in pago Condustrinse in villa nuncupante Hamor : mansum unum cum bonuariis VIIII et duobus saticis atque terris campis, p ratis, silvis , aquis aquarumve decursibus, cum watriscampis et perviis legitimis, cum egressu et regressu, totum et ad integrum cum terminis definitis sancti Petri et sancti Remacli et terram fiscalem sive stratas publicas atque perveniunt in fluvium Orte; et duos campos conjacentes inter Fielon et Hamor, cum silva optima; ita tamen ut predictam terram de presente recipias, teneas, habeas atque possideas tuisque posteris ad possidendum derelinquas, vel quicquid exinde facere volueris in omnibus in Dei nomine habeas potestatem faciendi. Si quis vero, quod fieri minime credo, ego ipse, quod absit, aut ullus de heredibus vel proheredibus meis qui contra hanc cartam traditionem antefactam venire temptaverit aut eam infringere voluerit, non ad effectum perducere possit, sed presens traditio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, cum stipulatione subnixa. Acta in castro Hoyo publice, sub die III idus aprilis, anno VIII° regnante Arnulfo rege Francorum post excessum Karoli imperatoris. Signum Weserici qui hanc cartam fieri rogavit et manu propria firmavit. S. Hatulfi fidejussoris. S. Stephani. S. Heilgaudi. S. item Weserici. S. Immonis. S. Walefridi. S. Fulberti. S. Ramboldi. S. Trutgeri. S. Rotmundi. S. Guntberti. S. Rolboldi. S. Raduini. S. Erchenberti. S. Rasendi. S. Eilgeri. S. Rainelini. Ego Wilulfus villissimus cancellarius adinvicem Guntmari abbatis scripsi et subscripsi.