Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 44

Le roi Zwentibold, à la prière du comte Liutfrid, concède au monastère de Stavelot Bihain en Ardenne, que ce comte tenait en bénéfice.
Datierung: 895 05 30
Ausstellungsort: Worms

In nomine sancte et individue Trinitatis, Zendeboldus divina favente clementia rex. Si erga loca divinis cultibus mancipata curam gerimus et eis nostre largitatis solatium conferre satagimus, non solum regum morem decenter imitamur, verum etiam id nobis ad eterne beatitudinis premia feliciter promerenda liquido credimus esse profuturum. Quapropter comperiat omnium sancte Dei ecclesie fideliumque nostrorum presentium scilicet et futurorum industria, quia Liutfridus fidelis et dilectus comes noster adiit culmen serenitatis nostre, deprecans ut, pro nostre mercedis emolumento, quasdam res juris nostri quas prius in benefitium habuit in pago Arduennense, id est locum qui dicitur Bysanch ad monasterium sancti Petri Stabulaus nuncupatum, ubi sanctus Remaclus confessor requiescit corpore, traderemus. Nos vero justam illius peticionem esse cognoscentes, libenti animo ita fieri decrevimus. Concessimus quippe prefatum locum Bysanch cum appenditiis suis ad idem cenobium, ut dive memorie antecessorum nostrorum eternaque redemptione illud jure proprietario eternaliter consistendum cum curtilibus et edifitiis, familiis, mansis, mancipiis utriusque sexus, agris, pratis, pascuis, silvis, aquis aquarumve decursibus, viis continuis, exitibus et reditibus, terris cultis et incultis, quesitis et inquisitis, mobilibus et immobilibus, vel quicquid juste legitimeque ad eundem locum pertinere censetur. Jussimus quoque hoc presens auctoritatis nostre preceptum inde conscribi, per quod decernimus firmiterque precipimus, ut prescriptus donationis nostre locus cum omnibus integritatibus suis ab hodierna die et deinceps perpetuis temporibus ad antedictum monasterium in usus fratrum ibi Domino famulantium, nullo inquietante, perpetim consistat, liceatque ipsis fratribus eundem locum quieto ordine veluti cetera ipsius monasterii loca juxta commoditatem suam possidere atque disponere, quatinus eosdem fratres pro nobis et antecessoribus nostris Domini misericordiam attentius exorare delectet. Et ut hec auctoritatis inviolabilem per omnia tempora obtineat in Christi nomine stabilitatem et a fidelibus nostris verius credatur ac diligentius conservetur, manu nostra subtus eam firmavimus et anuli nostri impressione sigillari jussimus.

Signum domni Zendeboldi (L. M) regis.

Cozbertus notarius ad invicem Rathbodi archicancellarii recognovi.

Data III kal. junii, anno incarnationis dominice DCCCXCV, indictione XIII, anno domni Zendeboldi regis primo. Actum Wormacia civitate, in Dei nomine feliciter. Amen.