Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 27

Le prêtre Oduin cède à l’abbé Audon et aux religieux de Stavelot ses biens d’Awagne en Condroz et de Dinant.
Datierung: 824 03 30
Ausstellungsort: Namur

Bonum videtur exercere negocium ut qui de terrena mereatur celestia et de caduca comperat sine fine mansura. Ideoque ego enim in Dei nomine Oduinus presbiter donator dono pro mercede et remedio anime mee ad ecclesiam sancti Petri et sancti Remacli que est constructa in monasterio Stabulaus, ubi ipse dominus [Remaclus] in corpore quiescit et ubi venerabilis vir Audo preesse videtur, dono donatumque Christo propitio perhennis temporibus esse volo. Hoc est quod dono: in pago Condrustinse in villa que dicitur Wauania manso meo dominicato ubi ego desuper commanere visus sum, cum omni castino et edifitio ibidem edificato; et dono ad ecclesiam ipsam mansos ingenuiles duos, serviles duos ab ipso manso dominicato aspitientes, cum ceteris aratoriis campis, pratis, silvis, pascuis cum watriscampis et perviis legitimis, una cum portione mea de illa basilica que est in ipsa villa edificata in honore sancti Quintini, et conjacent ipse res inter confines sancte Marie et sancti Lamberti et Gammoni et Martini et Treserici et Doloni, cum ingressu et egressu, quicquid in ipsa villa mea videtur esse possessio totum et ad integrum ad jam dictam ecclesiam trado. Similiter trado in vico Deonanti manso uno cum casa superposita et alio manso dimidio inter confines Hargisi et pervio legitimo et ponto publico et Mosa. Ista omnia superius denominata de jure meo in jure et dominicatione ipsius ecclesie trado et perpetualiter confirmo, ut rectores ecclesie ad presente recipiant, habeant, teneant atque possideant, vel quicquid exinde pro oportunitate io et augmentum ipsius basilice facere voluerint, liberam et firmissimam in omnibus Christo propitio habeant potestatem faciendi. Et si quis vero, quod futurum esse non credo, si ego ipse, quod absit, aut aliquis de heredibus meis seu quelibet extranea persona contra hanc donationem venire temptaverit aut eam infrangere voluerit, inprimitus iram Dei celestis is incurrat et a liminibus sanctorum extraneus appareat et inferat partibus suprascripte ecclesie auri II libr., argenti pondus V, et quod repetit evindicare non valeat, cum stipulatione subnixa. Actum Namuco sub die III kal. april., anno XI imperii domni nostri Ludouuici serenissimi imperatoris. Signum Oduini qui hanc donationem fieri rogavit, manu sua factum. Signum Wauardi. Signum Werenbaldi. Signum Herneharii. S. Deudoni. S. Gerbaldi. S. Theodardi. S. Asculfi. S. Sigihardi. Ego Algerus cancellarius scripsi et subscripsi.