Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 19

Albricus donne au monastère de Stavelot, gouverné par Anglinus, tout ce qu’il possède à Lignières en Ardenne.
Datierung: 748 05 27
Ausstellungsort: Malmedy

In nomine deitatis sancte Trinitatis. Ego Albricus pro mercede anime mee vel requie sempiterna dono donatumque in perpetuum esse volo ad monasterium Stabulaus in Ardenne fundo situm, ubi Anglinus abba Christo propitio preesse videtur, in honore sancti Petri et sancti Pauli, sancti Martini vel sancti Remacli, qui ibidem requiescere dinoscitur, hoc est in loco nuncupante Linarias que est sita intra fundum Ardenne, hoc est quicquid in ipso loco visus sum habere, hoc est terra, prata, pascua, silva, aquis, aquarumve decursibus cum omnibus adjacentiis ibidem pertinentibus ad jam dicto monasterio sive monachis ibidem persistentibus a die presenti dono atque trado, ut quicquid de nominata re agere facereque voluerint, liberam ac firmissimam in omnibus habeant potestatem faciendi. Si quis sane, quod fieri minime credo esse venturum, si ego ipse aut ullus de heredibus vel proheredibus [meis] vel quelibet exposita extranea persona qui contra hanc donationem venire temptaverit aut fortasse hoc immutare voluerit, inferat partibus supradicte ecclesie auri libras III, argenti pondera V, et nec sic quoque factum meum irrumpere non possit, sed omni tempore stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum in monasterio Malmundario publice sub VI kalendas junii, regnante Hildrico rege anno VI, presente domno Anglino abbate. Signum Albrici qui hanc donationem fecit.