Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Recueil des chartes de l’abbaye de Stavelot-Malmedy, 18

Carloman, maire du palais, restitue à Anglinus, abbé de Stavelot-Malmedy, et à ses moines, le village de Lierneux avec ses dépendances.
Datierung: 747 08 15
Ausstellungsort: Daun

Illuster Karlemannus. major domus. filius Karoli quondam, cui Dominus regendi curam committit. Cunctorum jurgia examinatione diligenti rimare oportet, ut non alterutrum salubris donetur sententia, nisi quem justicia consenserit. Igitur cum nos in Dei nomine una cum optimatibus et pontificibus seu et illustribus viris Duna villa ad universas causas audiendas vel justa judicia rimanda resideremus, ibique veniens Anglinus abba, rector monasteriorum Stabulaus et Malmundarias, asserebat nobis dicens quod domnus et avus noster Pipinus quondam per suum testamentum villam aliquam que vocatur Lethernav una cum appenditiis et adjacentiis suis, quorum vocabula sunt: Brastis, Feronio, Vnalia et Aldanias, ad casam sancti Petri et sancti Pauli Stabulaus et Malmundarias condonasset vel delegasset, et nos ipsam villam post nos malo ordine retineamus et injuste, unde et ipsum testamentum se pre manibus habere affirmat; cumque ad relegendum nobis tradidisset, invenimus eum veracem. Nos autem cum justicia considerantes casum humane fragilitatis, pro salute anime nostre vel stabilitate regni nostri ipsam villam Lethernav una cum appenditiis vel adjacentiis suis per nostrum wadium ipsum abbati Anglino visi sumus reddidisse, et per nostram festucam nos in omnibus exibuisse. Proinde nos taliter una cum fidelibus nostris id est: Fenaldo, Hildebaldo, Hroderico, Christiano episcopis, et abbate Ermenero et Hugberto comiti palatio nostro vel reliquis quam plurimis, visi fuimus judicasse, ut dum hanc causam sic actam vel perpetratam cognovimus et ipsum testamentum sic veracem invenimus, ideo jubemus ut ipse domnus Anglinus abba vel ejus successores vel rectores monasteriorum illorum ipsam villam Lethernav una cum appenditiis vel adjacentiis suis cum omni integritate jure perpetuo ad ipsa monasteria habeant. Si quis vero aliquis de heredibus vel proheredibus nostris extiterit qui contra hanc donationem nostram facere voluerit, successoribus nostris regibus eum judicandum relinquimus. Datum quod fecit mensis augustus dies XV, in anno quinto regnante Hilderico rege.

Signum Karlomanni major domus +.

Ego Childradus subscripsi.