Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae, Nummer 11

[Iterumque ad Iuvanensem sedem]

Soror domni Pippini regis nomine Hiltrut, mater Thassilonis ducis, concedente eodem rege post obitum viri sui Otilonis ducis in eorum omnium bonam retribucionem coram deo et sanctis eius dedit ad Iuuauensem sedem in pago Danubiacensi villam, que dicitur ad Půche, cum manentibus XXXVIIII et cum omni appendicio suo, hoc quidem Meinhardo comite nobilissimoque viro affectante in eternam coram deo mercedem suam proque remedio anime sue. Thassilo quoque dux uná cum matre sua Hiltrude concedente domno Pippino rege dederunt deo et sancto Petro ad Iuuauensem sedem pro animabus suis villam nuncupatam Campus cum manentibus XXX et coloniis eorum et omnibus rebus eorum super Salzaha. Dederuntque ad Půch iuxta Oetingen mansum I cum omnibus rebus suis. Similiter dederunt ibidem ad Salinas ad illum puteum hoc, quod dicitur galgo.

Hucusque prenotate sunt tradiciones ducum Bawarie regionis, quas dederunt ad Iuuauensem sedem.