Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Breves Notitiae, Nummer 10

Hec sunt que dederunt nobiles viri sancto Maximiliano tempore Otilonis ducis

Eiusdem quoque ducis temporibus Gotschalcus quidam vir nobilis dedit deo et sancto Maximiliano omnem proprietatem suam, quidquid habuit in loco dicto Kupulpach, quodque alii viri nobiles de facultatibus suis amplificaverunt. Gerhalmus quidam vir nobilis dedit ibidem de proprietate sua deo et sancto Mximiliano in loco dicto Herigisinge mansus II et vineam I. Gunpolt vir nobilis dedit ibidem de proprietate sua ad Ehingen mansus II. Adalunch vir nobilis ibidem de proprio suo ad Pidingen mansus V. Tato vir nobilis dedit proprium suum quicquid habuit ad Moringen deo et sancto Maximiliano. Reinbertus et Gerbertus atque Reinhalmus dederunt ibidem ad Stile loco nominato eadem et manentes VIIII iuxta Kupulpach. Santulus vir nobilis dedit ibidem quicquid proprietatis habuit in Vico Romanisco et ad Figûn, deo et sancto Maximiliano. Irmhart vir nobilis dedit proprietatem suam ibidem ad Hegilin. Tepizzo presbiter vir nobilis dedit ibidem proprietatem ad Truthersreute.

Hucusque bona sancti Maximiliani.