Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 52


Datierung: (921 Schluss)
Ausstellungsort: Weilkirchen

COMMUTATIO SIGIHARDI PRESBITERI.

Tradidit namque Sigihart presbiter atque nobilis vir proprietatem suam in loco Frumaholz nominato ad sanctum Petrum sanctumque Rôdbertum in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Liutkeri perenniter possidendum Econtra scilicet tradidit Ôdalbertus archiepiscopus et advocatus suus praedictus eidem Sigihardo presbitero equali mensura in loco Pattinga nuncupato eodem modo perenniter in proprietatem

Et inde sunt testes Diotmar comes, item Diotmar et caeteri per omnia sicut supra scripta sunt.