Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Salzburger Urkundenbuch (Ed. Hauthaler); Codex Odalberti, Nummer 51


Datierung: (924 Schluss)
Ausstellungsort: Weilkirchen

COMMUTATIO FRIDABERTI CUIDAM NOBILIS VIRI.

Tradidit igitur idem nobilis vir Fridaperht ad sanctum Petrum sanctumque Rodbertum in manus Ôdalberti archiepiscopi et advocati sui Liutkeri de proprietate sua in loco Pettinheima dicto de agro iugera XV, de pratis iugera II, de silva iugera III, et ad curtem aecclesiae in longum perticas VIIII et in latitudinem III et super hoc locum casae cum curtae Econtra vero tradidit praedictus archiepiscopus et advocatus eius Liutker ad Dratinpaeh iam dicto Fridaberto aeternaliter in proprietatem molas II cum omnibus ad illas iuste ac legitime pertinentibus exitibus et reditibus pascuis aquarumque decursibus viis et inviis.

Inde sunt testes Diotmar comes, item Diotmar, Ludolf,. Znentipolch, Ôdalbart, alprih, milo, heitfoch, Pernhart, Otachar, razo, salaman, herrant, rafolt, kerhoh, megilo, adalolt, machelm.

Actum ad Vuilchirhun.