Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino fratribus cuncta congregatione sancti Benigni, presbiteris, diaconis sive clericis emptoribus. Ego, in Dei nomen, Saivardus presbiter, venditor, vendidisse me vobis constat et ita vendidi res meas proprias, que sunt sitas in pago Oscarense, in villa Norvia, seu in ipsa fine subjacent; terminat ipse mansus, de ambis lateribus, Vualaricus tenet; in uno fronte, terra sancti Benigni; in alio fronte, exus communalis: infra istas terminaciones ipso manso, una cum supraposito, cum granica et clusuris et omnis edificiis; et alias res, quicquid ad ipso manso aspicit, tam campis quam silvis sive pratis; quicquid de genitore aut de genetrice mea ad me advenit aut pervenire potest, excepto duas peciolas quas dedi Florencio, totum ad integrum vobis vendo, trado atque transfundo. Et accepi de vobis precium, sicut inter nos convenit et nobis complacuit, valente incontra argento libras V. Propterea inprimis ipsa precia, predictas res de meo jure et dominacione in vestra trado potestate et dominacione a die presenti faciendi quod volueritis, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si ego ipse, aut ullus de heredibus meis, vel quislibet ulla opposita, qui contra hanc vendicionem, voluntate mea conscripta, ulla calumnia agere vel generare presumpserit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat vobis vestrisque successoribus in duplum tantum quantum ipse res eo tempore meliorate valuerint, fisco vero auri uncias V. Et hec vendicio, inter nos facta, omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulacione subnixa. Actum Norvia villa, publice. Sigu Saivardo presbiteri, qui hanc vendicionem fieri et firmare rogavit. Sigu Walarico qui consensit. S. Ansfredo. S. Sarilono. S. Balterio. S. Blismodo. S. Accillono. S. Madalfredo. S. Arlafredo. S. Trocbodo. S. Teotmaro. S Ostreut. S. Bladanono. Ego Warnerius diaconus scripsi et subscripsi, datavi die mercoris proximo mense martio, in anno XII regnante domno nostro Karolo rege.