Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Domino fratri, Olifio, preposito, cuncta congregacione sancti Benigni, presbiteris, diaconis, subdiaconis sive clericis, emtoribus. Ego, in Dei nomen, Airfonnus, presbiter, venditor, vendidisse me vobis constat et ita vendidi paginula una de vinea, que est sita in pago Divionense in fine Fontanas; de uno latus, Benedictus tenet et Vulfemarus; et de alio latus, Ragenardus et Normannus; in uno fronte, terra sancta Maria; et de alio fronte, terra sancti Stephani: infra ista terminacione totum ad integrum vobis vendo, trado atque transfundo. Et accepi de vobis precium, sicut inter nos convenit, valente in argento solidos XX, et pro ipso precio predicta vinea de meo jure et dominacione in vestra trado potestate jure perpetuo ad possidendum, ita ut ab ac die habendi, tenendi seu commutandi vel quicquid exinde a die presenti facere volueritis, liberam et firmissimam in omnibus, in Dei nomen, habeatis potestatem, nullo contradicente. Si quis vero, quod futurum esse non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris, seu quelibet ulla oposita persona, qui contra istam vendicionem, voluntate nostra conscripta, ulla calumnia agere vel generare presumserit, non valeat evindicare quod repetit; sed inferat vobis vestrisque heredibus in duplum tantum quantum a vobis accepi, fisco vero auri unciam I; et vendicio ista, inter nos facta, firma et stabilis omni tempore maneat, stipulacione subnixa. Actum Fontanis villa, publice. Sigu Airfonno qui cartam istam scribere et firmare rogavit. S. Aboleno. S. Rudrico, qui consenserunt. S. Leotulfo. S. Alexander. S. Grimono. S. Eldeverto. S. Agalono. S. Wlfemaro. Ego Vuarnerius, diaconus, rogatus, scripsi et subscripsi, datavi die veneris proximo V idus octobris in anno XI regnante domno nostro Karolo rege.