Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine Domini Jhesu Christi et in honore sancti Benigni martiris. Ego, in Dei nomen, Vuarnerius, et uxor sua Agnosi, condonaverunt jornales IIII de terra arabile, qui sunt siti in pago Oscarense, in fine Roringorum, in villa Mervelco vel in ipsa fine. Et ipsi jornales habent terminatur, de uno latus et uno fronte, terra sancti Benigni; ex alio latus, Eva tenet; de alio latus, strada publica pergit: infra istas terminatur, totum ad integrum donamus ad ipsa casa Dei, tradimus atque transfundimus: sic inter nos convenit, et de nostro jure in vestra tradimus potestate et dominatione, jure perpetuo, ad possidendum, nullo contradicente. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse, aut ullus de eredibus nostris, idem proeredum, seu quislibet ulla oposita persona que contra hanc donacionem venire aut ulla calumnia generare presumserit, non valeat evindicare quod repetit, sed inferat tibi tuisque eredibus in duplum tantum quantum ipse res emeliorate valuerint; fisco vero auri solidos V coactus persolvat. Et donacio ista omni tempore firma et stabilis permaneat, stipulatione subnixa. Actum Mervelco villa, publice. Signum Warnerii et uxor sua Agnosia, qui hanc donationem fieri et firmare rogaverunt. S. Folberto. S. Gosmaro. S. Amalrico. Dadgon[...] Amalberto. Ego, in Dei nomen, Odolardus rogatus scripsi et subscripsi. Datavi die dominica, anno IIII regnante domno nostro Karolo rege.