Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

In nomine sanctae et individuae Trinitatis. Karolus gratia Dei rex. Regalis celsitudinis moris est fideles suos honoribus multiplicibus et beneficiis ingentibus honorare atque sublimare. Proinde ergo comperiat omnium sanctae Dei ecclesiae, nostrorumque fidelium, praesencium et futurorum industria, quia concedimus cuidam fideli nostro nomine Nivelongo ob devocionem servicii sui quasdam res juris nostri sitas in pago Otisioderinse seu Vustinense, curtem videlicet Hermoldi super fluvium Betus, mansos videlicet triginta cum tertia parte capellae ibidem consistenti et cum mancipiis utriusque sexus, ceterisque adjacenciis; in pago denique Otisioderinse, in villa nuncupante villa Salvii, mansa videlicet decem et in alio loco, in villa quae dicitur Pistello mansum unum et in villa Bassiaco mansa decem cum capella constructa in honore sancti Martini super fluvium Core. Unde et hanc nostrae firmitatis auctoritatem scribere jussimus, per quam memorato fideli nostro suprataxatas res jure proprietario cum omni eorum integritate concedimus, cum mancipiis, terris, vineis, pratis, silvis, aquis, molendinis, ceterisque adjacenciis, ea videlicet ratione ut quemadmodum de suis reliquiis proprietatibus abhinc per hoc nostrum preceptum in omnibus habeat potestatem faciendi quidquid elegerit. Et ut haec nostrae largitatis auctoritas per futura tempora obtineat firmitatem, manu nostra subter eam firmavimus et anulo nostro sigillari decrevimus. Signum Karoli gloriosissimi regis. Jonas notarius ad vicem Ludovuici recognovi et subscripsi. Data id. Janr. anno III indictione VI regnante Karolo gloriosissimo rege. Actum Valencianas regio palatio. In Dei nomine, feliciter. AMHN. Amen.