Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Cum inter duas partes dividens voluntas ut in effectum perduret, decreto legum sanxit auctoritas, ut omnibus qui inter se congruam facere volunt emcionem, vel procamia per scripturarum testium firma roboretur utilitas quatinus sicut integra decrevit voluntas, in perpetuum sit inter ipsos de eis rebus firma stabilitas. Convenit ergo inter domno et venerabili Alberico episcopo Lingonice civitatis, et, ab alia parte, Fulcrico, qualiter inter se terras procamiare deberent; quod ita et fecerunt. Dedit Fulcricus domno Alberico episcopo, ad partem sancti Benigni, de suo proprio, campos III qui subjacent in centena Uscarense. Et est unus campus in fine Saciacense, et abet terminaciones de ambis lateribus et ambis frontes terra Sancti Benigni; abet in longo perticas agripennales C, in uno fronte perticas II pedes VIII, in alio fronte perticas II, pedes VIII, infra istas terminaciones totum et ad integrum. Similiter, in fine Crutmulnense, campus II, juxta ipsa villa; et unus campus abet terminaciones, de uno latus et uno fronte terra sancti Petri Besuense; de alio latus, Guntardus tenet; de alio vero fronte, strada publica pergit: abet in longo perticas agripennales XXI, in lato, perticas VI ; infra istas terminaciones ad integrum. Alius campus abet terminaciones: de ambis lateribus, Guntardus tenet; de uno fronte, terra sancti Petri Bisoense; de alio vero fronte, strada publica pergit; abet in longo perticas agripennales XXXVI et pedes decem; in latus, in ambis frontes, perticas IIII pedes IIII: infra istas terminaciones, totum et ad integrum. Similiter domnus Albericus dedit de racione sancti Benigni partibus Fulcrici calma una, que est in centena Uscarense, in fine Iszodoro; abet ipse campus vel calma terminaciones: de uno latere et uno fronte, exus publicus pergit; de alio latus Tila fluvius decurrit; de uno vero fronte ipse Fulcricus tenet; et abet in longo perticas agripennales XXXVI pedes X; in uno fronte, perticas XVII; in alio vero fronte perticas XV: infra istas terminaciones vel perticationes totum et ad integrum. Similiter, in ipso loco pratello uno, qui abet terminaciones, de uno latus et uno fronte, racio sancti Benigni possidet; de alio latus, Fulcricus tenet; de alio vero strada publica pergit; abet in longo perticas agripennales XXXIII; abet in uno fronte perticas XV et dimidio; in alio vero fronte, perticas VIII: infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum. Et repromittunt inter se unusquisque de hoc quod accepit, pars contra pare suo, quod ulla calumnia nec dicere nec repetere non debeat: quod si fecerit, inferat pars parti custodi rectores ecclesie cum socio fisco auri libram I, et hoc procamium inter ipsos factum omni tempore firma et stabilis permaneant, stipulacione subnixa. Actum Asziriaco villa publice. Signum Fulcrico, S. Ermengarde qui hanc procamium fecerunt et conscribere et firmare rogaverunt. Signum Burgoaldo. Signum Widaldo. S. Ursono. S Absalomo. S. Amalberto. S. Bretlando. S. Vandalrano. S. Ermenrico. S. Blitgario. S. Aminando. S. Gislaldo. S. Lovono. S. Ildegario. Tetmarus scripsit, datavi anno XVI regnante domno nostro Ludovico imperatore.