Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Auxiliante Domino nostro Jhesu Christo, placuit atque convenit ut inter Leotgis vicecomite, et ab alia parte domno Alberico, urbis Lingonice episcopo, ut inter eos aliquid de terris eorum inter se commutare deberent, quod ita in presente fecerunt. Dedit Leotgis domno episcopo Alberico, de suum proprium ad partem Sancti Mame vel Sancti Martini Ladonense, ad suum beneficium, in centena Uscarense, in fine Cadriacense, peciolas II de terra culturale. Habet una peciola terminum, de uno latus et uno fronte, terra sancti Petri et Sancti Prejecti Flaviniacense; de alio latus, terra fiscale; et de uno fronte Leotgis tenet: habet in longo perticas XLVIII; in ambis frontibus perticas II, pedes III; infra ipsas terminaciones ad integrum. Alia peciola habet terminaciones, de uno latus et uno fronte, Leotgis tenet de suum beneficium; de alio latus, Artulfus tenet; de alio vero fronte, estrada publica pergit; et habet in longo perticas agripennales XXX; in uno fronte perticam I, pedes II; in alio fronte, pertica I, pedes VIII: infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum. Similiter dedit domnus Albericus episcopus de racione sancti Mame vel sancti Martini Ladonense, de suo beneficio, ad partem Leotgis, peciolam de terra in jamdicta centena Oscarense, in fine Cadriacense, in ipsa villa, que terminat de uno latus et uno fronte, ipse Leotgis tenet, de alio latus et alio fronte, exus publicus pergit; habet in longo perticas agripennales XXVII; abet in uno fronte pertica I, pedes X; in alio fronte, pertica I, pedes X: infra istas terminaciones vel perticaciones totum et ad integrum. Et repromittunt inter se unusquisque, de hoc quod accepit pars contra pari suo, quod ulla calumnia nec dicere nec repetere ullo modo debeat; quod si fecerit, inferat pars parti cui calumniam intulit in duplum tantum quantum ab eo accepit, et in fisco auri libra I et hoc procamium inter eos factum omni tempore firmum et stabile permaneat, stipulacione subnixum. Actum Divion castro. Signum Leotgis qui hoc procamio conscribere et firmare rogavit. Signum Gerindo. S. Arnaldo. S. Isudido S. Flavido. Signum Batillono. Signum Gislamanno. Signum Agalberto Ego in Dei nomen Leotaldus presbiter hanc procamio scripsi et subscripsi, datavi, die dominico XIIII kalendas maii in anno XV regnante domino nostro Ludovico imperatore.