Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

XII [CARTA] UT FILIA CUM FRATRES IN PATERNA SUCCEDAT ALODE

Dulcissima filia mea illa ille.

Diuturna, sed impia inter nos consuetudo tenetur, ut de terra paterna sororis cum fratribus portionem non habeant./ Sed ego perpendens hanc impietatem sicut mihi a Deo aequali donati estis filii, ita et a me sitis aequaliter diligendi et de res meas post meum discessum aequaliter gratuletis. Ideoque per hanc epistulam te, dulcissima filia mea, contra germanos tuos, filios meos illos, in omni hereditate mea aequalem et legitimam esse constituo heredem, ut tam de alode paterna quam de comparatum vel mancipia aut praesidium nostrum vel quodcumque morientes relinqueremus, aequa lance cum filiis meis, germanis tuis, dividere vel exaequare debeas. Et in nullo poenitus portionem minorem quod ipse non accipies, sed omnia vel ex omnia inter vos dividere vel exaequare aequaliter debeatis.

Si quis vero et quod sequitur ...