Ymmo überträgt den ihm übergebenen Erbbesitz des Weringis zu Helfenswil an Sanct Gallen.
Datierung: 912 (913) 11 09
Ausstellungsort: Helfenswil
Ego itaque Ymmo trado ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis episcopus Salomon abba praeesse dinoscitur, omnem proprietatem, quam Weringis hodierna die in Helfolteswilare hereditario iure visus est possidere et mihi potestativa manu contradidit, cum curtilibus, domibus, aedificiis, agris, pratis, campis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, et omnia, quae dici vel nominari possunt tradita atque delegata esse volo ad praedictum monasterium; ea scilicet conditione, quatenus mulier, quae Freurat nominatur, prefatas res tempus vitae suae possideat sub censu denariorum II singulis annis persolvat redemptione illi denegata. Post illius autem obitum legitima procreatio eius easdem res sub memorato censu possideat similiter redemptione denegata. Si legitimi heredes defecerint, tunc praefatae res ex integro ad monasterium redeant perpetualiter possidendum Si quis hanc cartam traditionis infringere temptaverit auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta traditionis nihilominus stabilis et inconvulsa permaneat Actum in Helfolteswilare publice, praesentibus his, quorum hic nomina subputantur Signum ipsius Ymmonis, qui hanc traditionem perpetravit. Sig. Amalungi advocati. Thiotpret. Hathepret. Wito. Kerne. Cozpret. Thieterich. Ruotho. Albcoz. Coldene. Ego itaque Uodalrich monachus et subdiaconus scripsi et subscripsi Notavi diem ...... Vid. novembr., annum II piissimi regis Chuonradi, sub Uodalrico comite.