Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 633

Thiotlind überträgt ihren Besitz zu Gündelhard und Chachaberg an Sanct Gallen.
Datierung: 872 06 13 – 883 12 06

Notum sit omnibus tam praesentibus, quam futuris, quod ego Thiotlind cum manu advocati mei Otcozzi pro remedio animae meae parentumque meorum trado ad coenobium sancti Galli, cui modo venerabilis Hartmotus abba praeesse videtur, quicquid in Gundelinhard et in Chachaberg hodierna die visa sum possidere, omnia videlicet ex integro, tam domibus, quam caeteris aedificiis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis vel quicquid dici seu nominari potest tradita atque delegata esse volo eo tamen pacto, ut ego ipsas res ad me recipiens totum tempus vitae meae sub censu unius denarii possideam redemptione mihi denegata. Et si legitima procreatio mihi fuerit, sub ipso censu illam hereditatem habeat licentiamque redimendi teneat cum uno solido. Si autem heres mihi superstes non fuerit, tunc Otcoz maritus meus ipsas res in eodem censu possideat, et ipse potestatem habeat redimendi in qualicumque precio voluerit cum XXX solidis. Et si Otcoz supradictas res non redemerit, tunc mater mea Cuotdrud omnia possideat usque in finem vitae suae. Et post obitum eius cuncta ad supradictum monasterium absque ullius contradictione recipiantur perpetualiter possidenda, si antea redempta non fuerit Si quis vero, quod absit, ego aut ulla opposita persona hanc traditionis cartam violare conatus fuerit auri uncias III et argenti pondera V ad fiscum regis