Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 473

Waldpurc überträgt ihren Besitz zu Zuckenried und Heifenswil an Sanct Gallen.
Datierung: 860 06 25
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Ego in Dei nomine Waldpurc cogitans de remedio animae meae trado ad monasterium sancti Galli, ubi venerabilis Crimaldus abba praeesse videtur, cum manu filii mei Wolfcrimi quicquid visus sum habere in pago Durogauensi in villa nuncupata Zuginrehot et in marcha Helfinteswilare, quicquid potui pretio adquirere, id est domibus, aedificiis, campis, pratis, silvis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, quicquid dici aut nominari potest ea videlicet ratione, ut ego ipsa suprafatas res ad me recipiam et inde annis singulis vitae meae censum persolvam, id est II denarios aut pretium duorum denariorum. Et si ego redimere voluero, cum I solido redimendi licentiam habeam; si autem ego non redemero, tunc post obitum meum legitima procreatio mea sub eodem censu possideant et si voluerint cum I solido redimant Si quis vero, quod fieri non credo aut ego ipsa, aut ulla persona contra hanc traditionem venire voluerit auri uncias III et argenti pondere V in fisco coactus persolvat et nihilominus haec traditio firma permaneat stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, presentibus quorum hic signacula continentur SignumWaldpurge et filii eius Wolfcrimi, qui hanc traditionem fieri rogaverunt. Signa aliorum testium. † Wolfdrige. † Hagano. † item Hagano. † Werinbret. † Heriman. † Liuthram. † Lantpret. † Theotpret. Ego itaque Ruadinus indignus presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, VII kal. iulias anno XXII Hludowico rege, sub Adalperto comite.