Muninc und Hungoz übertragen den ihnen zu diesem Zwecke von Puaso übergebenen, von ihm ererbten Besitz zu Kesswil an Sanct Gallen.
Datierung: 860 05 01
Ausstellungsort: Erichinga
In Christi nomine Dum pluribus constat, qualiter Puaso omnem suam hereditatem, dum adhuc viveret, manu potestativa in manus etiam nostras, qui hic descripti sumus, id est Muningi et Hungozi, tradidit atque delegavit, praeter unum iuchum, quatenus nos in sua vice easdem res pro animae suae parentumque suorum remedio ad monasterium sancti Galli tradidissemus sed propter varias et multiplices huius seculi negotiationes multo tempore prolongatum est, nunc autem Domini clementia concedente facere volumus. Tradimus namque nos, sicut et ille adhuc vivens petiit, ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus venerabilis abba praeesse videtur, quicquid idem Puaso proprietatis in villa Chezzinwilare nuncupata visus fuit habere, praeter unum iuchum, pro animae suae parentumque suorum remedio, id est domibus, aedificiis, vineis, campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus, cultis vel incultis, quicquid dici aut nominari potest sicut in praefata villa vestitus fuit nobisque potestatem dedit pro se omnia tradere, sic tradimus atque delegamus omnia integriter ad praedictum monasterium; sub ea ratione, ut Eugenia et Amata, sorores eiusdem Puasonis, easdem res ad se recipiant censumque inde annis singulis persolvant, id est IIII denarios. Et si redimere voluerint, cum XXX solidis redimant. Similiter et legitimi heredes ex eis procreati eundem censum et eandem redemptionem, si voluerint, faciant. Si autem de una illarum legitima procreatio defecerit, alterius legitimi heredes in supradicto censu et redemptione persistant, et neutra illarum vel procreatio ab illis genita alio umquam propinquo vel extraneo in proprietatem supradictas res dare aut concedere licentiam habeat, sed semper in illarum duarum heredibus legitimis permaneat. Si autem legitimi heredes a praedictis sororibus Puasonis, videlicet Eugeniae et Amatae, defecerint, tunc praefatae res ad monasterium sancti Galli redeant perpetualiter in aevum possidendae Ideoque nos in Dei nomine Muninc et Hungoz hanc fecimus traditionem, ut deinceps ad nostras manus nullatenus revertatur, sed, sicut nunc traditum est, sic perenniter consistat, nullusque hanc cartam violare praesumat quod si quis inchoaverit, multam componat, id est auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in villa Erichinga publice, presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Muningi et Hungozi, qui hanc traditionem fecerunt. sig. Lantfridi centurionis. † Hartpret. † Wolfleoz. † Lantfrid. † Reginbret. † Kerhart. † Haicho. † Oto. † Werinbret. † Werinbold. † Walto. † Pato. † Liutpret. † Engilbold. † Isanbret. † Simon. † Hetti. † Liutfrid. † Theotpold. † Otger. † Willihelm. † Sindolt. Ego itaque Folchardus indignus diaconus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, kal. maias anno XXI Ludowici regis, sub Adalberto comite.