Vigilius überträgt seinen ganzen Besitz, mit Ausnahme eines Viertheils, an seinen Sohn Johannes.
Datierung: 852 (859) 12 30
Ausstellungsort: Rankwil
In Christi nomine Ego itaque Vigilius do et dono et donatumque esse volo tibi filio meo ioanni omnes facultates meas tam mobile, quam immobile, agra, prada, orta, casas, accessionibus alius iuris, pascuis, peculium maiore et minore, omnia ex omnibus, sicut lex continet, exceptu falsicia anteposita, hoc est quarta porcione, aliut omnia trado in filii mei iohannis potestatem a die presente Dum vivo ego Vigilius usufructu mihi reservo post obitum meum in filii mei iohannis permaneat potestatem Et si quis aliquando de nos vel de heredibusque contra hanc cartam ire voluerit solvat dubla donacio et iudici auri libras II cum stipulatione subnixa Facta carta in vico Vinomna, III kal. ianuarias annum XX regnante Ludowicu. Notavi diem et regnum superscripsi Signum Vigilium, qui hanc cartam fieri rogavit. Testes: sig. Lupus. Adalgisus. Rinco. Solvanus. Vedalinus. iacob. Victor. item Renco. Priectus. Martinus. Ego itaque Orsicinus presbiter hanc cartam scripsi