Suzo und Adalman übertragen ihren erworbenen Besitz zu Goldach an Sanct Gallen.
Datierung: 851 03 31
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Nos in Dei nomine Suzo et Adalman, filiis nostris presentibus, pro remedio animarum nostrarum parentumque nostrorum tradimus ad monasterium sancti Galli, ubi modo venerabilis abba Grimaldus praeest, cunctam adquisitionem, quam in Coldaun marcho adquisivimus et hodierna die habere certi sumus, id est tam domos, quam aedificia, campos, prata, pascuas, silvas, vias, aquas aquarumque decursus, culta et inculta, mobilia et immobilia, et quicquid dici vel nominari potest in ea videlicet ratione, ut nos eam possideamus tempus vitae nostrae sub censu annis singulis V maldrorum de grano, et ipsi maldri cum iusto ac legitimo modio sint mensurati, ipseque census ad festivitatem sancti Martini ad spicarium in supra memorato coenobio constructo deferatur et ibi persolvatur. Similiter post obitum nostrum filii nostri et omnis procreatio nostra sub eodem censu et eadem ratione eam possideat, denaegata nobis atque ipsis redemptione. Si autem procreatio nostra deficit, ipsae res ad monasterium revertantur perpetualiter possidendae Si quis vero, quod fieri non credimus, si nos ipsi aut ullus de heredibus nostris vel alia persona contra hanc traditionis cartam venire voluerit ad aerarium regis auri uncias III, argenti pondera V coactus persolvat et haec traditio firma et stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Suzonis et Adalmanni, qui hanc traditionis cartam fieri voluerunt. sig. Waldram. sig. Engilbold. † Reginbret. † Cozbret. † Thancho. † iungman. † Otpret. † Witpret. † Alberih. † Hiltifrid. † Fridebret. † Rambret. Ego Engilbret indignus monachus vice Liutonis diaconi rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, prid. kal. april anno X Hludowici regis, sub Oadalricho comite.