Salomon überträgt seinen Besitz im Linzgau, mit Ausnahme zweier Leibeigenen und seines Besitzes zu Weildorf, an Sanct Gallen.
Datierung: 849 06 20 – 850 06 20
Ausstellungsort: Bodmann
In Dei nomine Perpetrandum est, quod sapientia Dei per Salomonem dixit: Redemptio animae viri propriae divitiae eius, redemptoris quoque verba dicentis: Date elymosinam et omnia munda sunt vobis Ideoqueego Salomon his ammonitionibus compunctus simul et confisus dono donatum et hoc est quicquid proprium habere visus sum in Linzgauve ad honorem sancti Galli, absque duobus mancipiis Cotabertus et Thiotker et quod in villa Wildorf habere visus sum Si sospes ad propria non regrediar, filius meus Madalbertus usque ad decimum annum pro illo singulis annis censum solvat, id est servi unius geldum, et postea redimat cum XL solidis. Et quod in Lindolveswilare et in Wintarsulaga habeo, soror mea Meginrat aut filii eius ad annum usque X singulis annis censum solvant, id est geldum servi unius, et postea redimant LXXX solidis. Et si filius meus interim mortuus fuerit sine herede, soror mea superius nominata aut posteritas eius redimant totum bis LXXX solidis Et si contigit, ut absque heredibus sit, totum atque integrum ad honorem sancti Galli firmiter consistat. Atque si Deo favente in propria regressus fuero, licentiam habeam cum I solido redimere totum quandocumque sit Signum Salomoni, qui istam traditionem fieri atque firmare rogavit. sig. Echoni. † Cozbreht. † Rihcker. † Kerolt. † Hartbreht. † Kundheri. † Witbot. † Waltheri. † Rantwig. † Cotebreht. † Nandker. † Khunimunt. † Engilhart. † Willigart. † Fridihelm. Ego itaque Hunoltus rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem martis, III fer anno decimo regni Hludowici, sub Welfone comite. Actum in Potamo curte regis publica