Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 396

Job überträgt den ihm von seinem Bruder übergebenen Besitz zu Buwil, Mettlen und Istighofen, mit Ausnahme der Hörigen, an Sanct Gallen.
Datierung: 845 09 06
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen

Plurimis namque est cognitum, quomodo dominica vox pronuntiat dicens: Date et dabitur vobis Ideoqueego in Dei nomine iob his sermonibus Domini fidem accomodans trado atque delego ad monasterium sancti Galli confessoris Christi quicquid in his subter nominatis villis vel in eadem marcha habere dinoscor, id est in Puobinwilare vel in Mittalono sive in iustinishovun, omnia quae frater meus mihi contradidit in his denominatis locis, exceptis mancipiis, alia vero omnia, id est terris, campis, silvis, pratis, pascuis, domibus, pecudibus et, ut breviter conprehendam, omne quicquid dici aut nominari potest trado atque transfundo a dominatione mea in dominationem sancti Galli; in ea vero ratione, ut ipsas res ad me recipiam censumque exinde annis singulis solvam , id est IIII denarios. Et si legitimum heredem mihi Dominus dederit, tunc redimendi licentiam habeam cum X solidis, alioquin non habeam. Si autem ego tunc non redimerim, supradictus heres meus illas res habeat et in eodem censu proserviat, sicut et ego, id est IIII denariis. Et si redimere voluerit, in superiori condictione redimat, id est cum X solidis. Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut ullus heredum vel proheredum meorum hanc cartulam inrumpere voluerit, conetus sui privetur effectu et in aerarium regis auri uncias III et argenti pondera V coactus persolvat sed nihilominus haec carta stabilis permaneat cum stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio publice, praesentibus istis Signum iob, qui hanc cartam fieri rogavit. † Nandger. † Muninc. † Sigibret. † Wolfdrige. † iuncram. † Adal. † Amalpret. † Volpret. † Hartman. † Adalo. † Anno. † Rambret. † Thiotpret. † Witigauvo. Ego itaque Liuto rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem dominicam, octo id. sept regnante Hludowico rege anno V, sub Oadalricho comite.