Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 393

Der Presbyter Adalrich überträgt einen Weiler in Ostinisperg an Sanct Gallen.
Datierung: 845 01 03

Si aliquid locis sanctorum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna retributione reconpensare confidimus Quapropterego in Dei nomine Adalrichus indignus presbiter his ammonitionibus instinctus trado cum manu Lutonis ad monasterium sancti Galli, ubi Grimaldus nunc abba praeesse videtur, unum vilare in Ostinisperg situm, cum omnibus ad eundem vilare pertinentibus, id est edificiis, campis, pratis, aquis, pascuis, silvis, marchis, viis, egressus et ingressus, mobilibus et inmobilibus, cultis et incultis, nihil extra dimittens, sed omnia tradens, sicut ibidem habere dinoscor pro remedio animae meae; in eam scilicet convenientiam, ut easdem res ad me recipiam annisque singulis inde vobis censum persolvam, id est II denarios usque dum forinsecus manere voluerim. Et si mihi aliquando conplacuerit monasterium ingredi, tunc volo, ut cum istis rebus supradictis locum meum apud vos plagitatum habeam in victu et vestitu aliisque necessitatibus, sicut unus monachus, et res praefatae ad vos redeant perpetim possidendae. Nec aliquando licentiam habeam illas redimendi, nec antequam ingrediar monasterium nec postea Si quis vero, quod fieri non credo, si ego aut heredum meorum ullus contra istam traditionem venire temptaverit illa componat, quae in lege Alamannorum continentur et haec traditio nihilominus firma et stabilis permaneat stipulatione subnexa Actum in ipso monasterio sancti Galli, praesentibus istis Signum Adalrici presbiteri auctoris et advocati sui Lutonis, qui hanc traditionem legaliter perfecerunt. sig. Rihchini. † Sikger. † Vurumheri. † Puato. † Heitar. † Mahtarat. † Nandger. † Alpheri. † Adalo. † Reginfrid. † Paldo. † Liuto. † Liutprant. † Sigimunt. † Theotpert. † Erchanolt. † Adalbert. † Perahcoz. † Wolfmunt. † Sindolt. † Sumar. Ego itaque Waltheri presbiter rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem sabbati, III non. ian anno V Hludowici regis Alamannorum, sub Oadalricho comite feliciter. Amen. Luto fuit advocatus Adalrici presbiteri.