Cozpert überträgt seinen Besitz zu Germaresprucca an Sanct Gallen.
Datierung: 835 05 12
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Ego in Dei nomine Cozpertus filius Gerhardi trado ad coenobium sancti Galli pro remedio animae maeae patrisque mei quicquid in hac presente die visus sum adquisitionis meae possidere in loco, qui dicitur Germaresprucca, quodque ipsum iam prius Gerhartus pater meus ad supra memoratum locum contradidit, cum omnibus illuc pertinentibus iure adquisitionis, et quicquid deinceps adquirere valeo, onmia ex integro ad prefatum monasterium volo esse tradita ut ab eius rectoribus aliquod accipiam territorium in beneficium mihi optime conpendiosum et ea scilicet ratione, ut annis singulis tempus vitae maeae inde censum persolvam, id est I tremissam vel II maldras de grano et tres dies in aestatis opere faciam. Similiter et cuncta procreatio mea faciat eodemque censu predictas res proserviat. Et si aliquando contigerit, ut mihi heres defuerit, tune prescriptae res ad iam dictum locum revertantur pleniter possidendum Si quis autem hanc cartam violare temptaverit multa fisco regio conponat, id est auri untias III et argenti pondera V coactus persolvat et haec carta nihilominus firma permaneat stipulatione subnixa Actum in ipso monasterio presentibus istis, quorum hic signacula continentur Signum Cozperti, qui hanc cartam fieri rogavit. sig. † Ruadi. † Waltfrid. † Vurmheri. † Puato. † Reginfrid. † Rihman. † Gebahart † Sumar. † Ruadpert. † Willihelm. † Rihhart. † Theothelm. † Henno. † Wolffdrigi infans. Ego itaque Theothart rogatus scripsi et subscripsi Notavi diem mercurii, IIII id. mai anno III Hludowici regis in Alamannia, sub Geroldo comite. Amen.