Immo überträgt seinen Besitz zu Affeltrangen, Stettfurt, Immenberg, Wezikon, Zezikon, Tekinhova, Birwinken (?), Zuteresvilare, Märwil, Wilen und Battlehausen an Sanct Gallen.
Datierung: 827 08 26
Ausstellungsort: Eigg
Largitor bonorum omnium simulque et remunerator noster dominus iesus Christus vult nos esse munificos, et qui dat, ut habeamus, mandat, ut tribuamus, dicens: Date et dabitur vobis. Cuius nimirum verissimis promissis ego Immo fidem accomodans do, trado atque transfundo ad coenobium sancti Galli, quod ob remunerationem aeternam animeque senioris nostri Hludowici imperatoris remedium, meae quoque ac genitoris mei Hunolfi atque germani mei Folriti in reconpensationem provenire non ambigo. Illud vero, quod trado, est situm in pago Turgauwe et in locis nuncupatis Affultarwanga et Stetivurt et Imminperc et Wezzinchova et Zezinchova et Tekinhova et Wirinchova et Zuteresvilare et in Marinwilare et in Wilauwo et in Patolonhusun, omne videlicet, quod ad memorata loca mei iuris pertinens esse videtur, tam domibus et aedificiis, quam mancipiis, his scilicet nominibus: Hadamar et uxor eius Tuata cum infantibus suis, Garawart et uxor eius Tagalind cum infantibus suis, Wolfolt et uxor eius Liutila cum infantibus suis, Sigibold et uxor eius Theotgart, Willimunt, Rihhilt cum infantibus suis et cum filiastris suis, Liutpric cum infantibus suis, Winiflat cum infantibus suis, Drudmunt, Peio, Hermancoz, campis, pratis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, mobilibus et inmobilibus vel quicquid dici aut nominari potest, seu quodcumque ego legibus querere sive defendere in adiacente comitatu debui vel potui ad prefatum volo esse traditum ac delegatum, ut predixi, coenobium; ea scilicet ratione, ut iam dicta loca cum universis appenditiis eorum vel quicquid advocatus eiusdem monasterii ad ea deinceps adquirere vel defendere valuerit, ad me recipiam censumque inde annis singulis solvam, id est unum solidum in quo potuerim praetio. Post meum vero obitum aut si in monasterium ingressus regularis vitae adstringat promissione, supra denominata loca absque ullius contradictione aut aliqua deminoratione ad sepe dictum revocentur coenobium perpetim possidendae; ita dumtaxat, ut in beneficium cuilibet numquam dentur. Si autem data fuerint, tunc proheres proximus meus licentiam habeat in suam ea redigere potestatem, addito etiam, ut Heimolt et filii ipsius tantum, quos constat suum mihi delegare proprium et de meo aliquid recepisse, utrumque scilicet cum tributo proserviendum, easdem res habeant et cum illo famulatu ac tributo proserviant, quo illos mecum convenisse dinoscitur Si quis vero, quod tamen evenire diffido, contra hanc traditionis cartam, quam ego ultronea voluntate fieri decrevi, venire et eam quolibet ingenio inrumpere temptaverit, affectum nequaquam coeptum perficere prevaleat et pro ausu temeritatis suae in aerarium regis auri untias III et argenti pondera quinque coactus renitensque conponat sed nihilominus presens traditio haec perhennis temporibus suae firmitatis obtineat vigorem Actum in Eilacgauve publice, praesentibus quorum hic signacula continentur Signum Immonis, qui hanc traditionis cartam fieri decrevit. sig. Arolf. sig. Swidger. sig. Erchanpold. sig. Heitar. sig. Adalpret. sig. Vurmheri. sig. Alpheri. sig. Wolfdrigi. sig. Stritcrim. sig. Hugibold. sig. Wolfdrigi. sig. Craloh. sig. Othad. sig. Wofhad. sig. Wenilo. sig. Erchanpold. sig. Otoloh. sig. Adalram. sig. Ruadi. sig. Woffo. sig. Samo. sig. Erchanolt. sig. Rihhart. sig. Craman. sig. Theotpold. sig. Wolfram. sig. Waltfrid. sig. Adalhart. sig. Ego itaque Alphartus ad vicem Bernwici presbiteri rogatus anno XIIII Hludowici imperatoris scripsi et subscripsi Notavi diem lunis, VII kal. sept, sub Erchanbaldo comite