Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 201

Rechinfrid überträgt seine Besitzungen und Hörigen zu Ottikon an Sanct Gallen.
Datierung: 809 04 21
Ausstellungsort: Ottikon

Sacrosancto monasterio in honore sancte Mariae et sancti Galonis constructus, hoc est in pago Turgauensi sibi ad Arbonensi, ubi vir venerabilis Werdo abba una cum beata congregacione monachorum serviens esse videtur Ego itaque Rechinfrid in amorem domini nostri iesu Christi et remissione peccatorum meorum cedo ad ipsum monasterium cessumque quod in perpetuum esse volo id est in pago Turgauensi in loco, qui vocatur Otinchova, quicquid ego in ipsa villa et in marca visus sum habere et genitor meus mihi moriens dereliquid et quod ego ipse legibus conquesivi et quod me in antea contingit adhabere et sicut ego modo vestitus sum, id est tam terris, casis, casalis, mancipiis his nominibus: Muattram, Othilt, Echilolf, viniis, pumariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, ex omnibus et in omnibus, totum et ad intecrum ad ipsum monasterium sancti Gallonis trado adque transfundo in dominacione, ita ut ipsi monachi et rectores eorum ipsam rem hic superdictam habeant, teneant adque possedeant vel quicquid exinde acere voluerint liberam ac firmissimam in Dei nomine habeant potestatem faciendi. Et si Deus mihi sanitatem donare dignaverit, tunc liceat mihi utrumque volo, aut in monasterium ire et ibi locum habere, aut ipsam rem in tale censo recipere, qualem ipsi monachi voluerint Si quis vero, quod futurum esse non credo, ego ipse, quod absit, aut de heredibus meis vel proheredibus seu quislibet ulla opposita persona vel qui contra hanc tradicionem istam venire temptaverit aut aliqua calomnia generare voluerit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium dubla repeticione, quantum tradicio ista contenit, et in fisco auri uncias tres et argento libras V exsolvat et quod repetit nihil evindicare non valeat, sed presens tradicio ista omni tempore firma et stabilis permaneat stibulacione subnexa Actum in Otinchova in ipsa villa, ubi ista tradicio facta est SignumRechinfrido, qui tradicione ista fieri rogavit. sig. † Werinfrido germano suo, qui consensit et est testis. † Huadone filio suo, qui con- sensit. † Anthad. † Fridubert. † Wolfbert. † Herimuat. † Winibert. † Isanbert. † Irmbert. † Wolfchrim. † Huno. † Altini. † Ruadolt. † Winzo. † Echino. † Liuppo testibus. Ego in Dei nomine Perincher peccator, vocatus presbiter, rogitus scripsi et subscripsi Notavi die XI kal. mad anno XLI regnante domno nostro Carolo rex Frangorum et Langobardorum et anno VIIII imperator et gubernator Romanorum et anno tercio regni domni Pippini regia.