Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 193

Nanzo überträgt seinen erworbenen Besitz zu Fägschwil an Sanct Gallen.
Datierung: 807 04 27
Ausstellungsort: Zürich

Ego in Dei nomen Nanzo cogito pro peccatis meis et anime meae remedium Propterea trado aliquid de rebus meis, quod ego legibus conquesivi in pago Durgaugense in loco, que dicitur Fakisesvilari, ad monasterium sancti Gallonis, ubi Agino episcopus et Werdo abba preesse videntur, tam terris, casis, casalis, pomariis, campis, pratis, silvis, pascuis, aquis aquarumve decursibus, omnia ex integro ad ipsum locum pertinentem, quod me ibidem presens habere videtur in eam vero diccionem et racionem, ut ipsam rem liceat mihi et filiis meis post me et filii filiorum meorum et generacionibus meis ad usum fructuario habere et exinde censum dare debeamus solidum unum in quicquid potuerimus ad festivitate sancti Gallonis aut sancti Martini; et si de illo censo negare presumimus, tunc pastor ipsius monasterii in suam dominacionem revocare debeat sine ulla contradiccione Si quis vero, ego ipse aut aliquis de heredibus nostris vel proheredibus ipsam rem aut censum de illo monasterio abstrahere aut negare de illo censo presumpserit tunc sit culpabilis ad ipsum monasterium duplum repetitionem, quantum in tradicionem istam contenit, et in fisco auri uncia una et argento pondera una et nullus hominus vindicare non valeat, sed tradicio ista firma permaneat stibulacione subnexa Actum in vico publico Turigo Signum Nanzoni et filio eius Ratperti, qui fieri rogaverunt. sig. Bicconi. Sig. Wolfharti. sig. Crimheri. sig. Anthadi. sig. Wolfwini. sig. Engilberti. Heidinc. sig. Sigolti. sig. Huadalperti. sig. Undolfi. sig. Altmanni. sig. Herigaeri. sig. Fruatini. sig. Hiltigaer. sig. Ruadperti. sig. Fartmanni. Ego in Dei nomine Salerat in vicem Bernigarii scripsi et subscripsi Notavi V kal. mad anno XLVIIII regnante domno nostro Carolo regi Franchorum et Langobardorum et imperatori Romanorum.