Logo: Universität Hamburg
Logo: Formulae, Litterae, Chartae
Logo: Akademie der Wissenschaften in Hamburg

Urkundenbuch der Abtei Sanct Gallen (Ed. Wartmann) Nr. 185

Chadaloh, Sohn Graf Perahtolts, überträgt seinen ererbten Besitz zu Wengen an Sanct Gallen.
Datierung: 805 10 23

Ego in Dei nomine Chadaloh, filius Perahtolti comitis, anno XXXIII Caroli regis Francorum. Praevidens casum humanae fragilitatis trado pro remedio anime meae patrisque mei ac fratrum meorum ad monasterium sancti Gallonis quicquid mihi iure hereditatis contingit habere in villa Wanga nuncupata, id est campis, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumque decursibus, marchis, domibus aliisque edificiis, egressus et ingressus, partem etiam meam basilice ibidem constructe, nihil extra dimittens, sed sicut supra texatum est omnia tradens ad iam denominatum coenobium; sub ea videlicet ratione, ut quamdiu Prunnolf vixerit et filius eius Uadalwart easdem res tempus vitae eorum habeant annisque singulis cum I solido interim adversus rectores monasterii sancti Gallonis proserviant, et post illorum ab hac luce discessum absque ulla marritione ad coenobium sancti Gallonis et ad agentes eorum pleniter praedicte cause redeant perpetim habende, nullusque propinquorum vel heredum meorum hanc traditionem a me factam violare praesumat Quod si quis fecerit, id componat, quod in lege Alamannorum continetur et haec carta nihilominus firma permaneat Signum Chadaloh, qui hanc traditionem fecit. † Aginonis. Agisalfredh. Eccihart. Chadolt. Cundhart. Anno. Erhart. Erolt. Isanbert. Wolfleip. Watto. Theotinc. Erimbert. Ato. Peranwic. Renwini. Adalhart. Gerhart. Swinbert. Libo. Hugibold. Fruiho. Anthad. Hiuto. Reginger. X kal. novembris, die iovis Scrutolfus presbiter scripsi et subscripsi anno Karoli regis XXXIII.