Ruadker überträgt seinen Besitz zu Unter-Lenginwanc und Endingen an Sanct Gallen.
Datierung: 798 (792) 08 26
Ausstellungsort: Kloster St. Gallen
Si aliquid de rebus nostris locis sanctorum vel in substantiis pauperum conferimus, hoc nobis procul dubio in aeterna beatitudine retribuere confidimus Igitur ego Ruadkerus in amore domini nostri iesu Christi et remissione peccatorum meorum trado ad monasterium sancti Gallonis confessoris, ubi et Agino venerabilis pater episcopus et rector esse dinoscitur, quicquid in his subter nominatis locis tam de alode parentum, quam etiam de quolibet adtractu visus sum habere, id est in inferiore Lenginwanc et in Entingas, libera voluntate manuque potestativa ad supradictum monasterium volo esse donatum; id est cum domibus, edificiis et quinque mancipiis, terris, pratis, pascuis, silvis, viis, aquis aquarumve decursibus, mobile et inmobile, cultis et incultis vel quicquid ad ipsa duo loca de meo iure pertinere videtur ad iam dictum monasterium volo esse concesum; in ea tamen ratione, ut ipsas res tempus vitae meae ad me recipiam et annis singulis pro censo inde unum solidum solvam et post meum de ac luce discessum ad ipsum monasterium revertantur perpetualiter ad possedendum; ita ut nulli umquam hominum nec in prestitu nec in quolibet beneficio cedantur, sed pro mea mercede ad ipsum monasterium perenniter permaneant Si quis vero, quod fieri non credo, si ego ipse aut aliquis ex heredibus meis vel quilibet persona hanc cartam traditionis contaminari voluerit nihil prevaleat et in aerarium regis persolvat D solidos auri et quod reppetit evindicare non valeat, sed haec presens carta omni tempore firma permaneat cum stibulatione subnexa Actum in ipso monasterio, presentibus quorum hic signacula continentur Ruadkeri auctoris. † Lantolti. † Milonis. † Hettini. † Rodini. † lsanhardi. † Pruninci. † Paldonis. † Alterati. † Noti. † Winigeri. † Sicker. † Adalberti. Ego itaque Mauvo peccator rogitus anno XXVII Caroli regis, die dominico, VII kal. sept scribsi et subscribsi, sub Odalrico comite